Stephen Langton's Principle of Determining the Essence of a Sacrament

by L. Antl in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 362

APPENDIX A

Cd 189

1. In baptismo tria sunt, scil. aqua, intinctio sive ablutio aquarum exteriorum(!) et character impressus animae.

Cb 60

1. In sacramento baptismi tria sunt, et quodlibet illorum est sacramentum: aqua, ablutio, character.

2. Aqua significat gratiam quae mundat hominem a peccato et eum reficit, sicut aqua reficit et mundat. [Ablutio], quia signum est sacrae rei: significat enim interiorem ablutionem, scil. peccati remissionem. Character autem significat impressionem gratiae. Sicut enim character impressus, inseparabiliter imprimitur [gratia] nisi homo reiciat eam per peccatum.

3. Quaeritur ergo quod istorum trium, scil. aqua vel ablutio vel character sit baptismus.

6. Responsio. Ipsa aqua non est baptismus proprie, sed character qui imprimitur in anima, quo discernitur anima baptizati ab anima non baptizati, sicut charactere distinguitur pullus in equitio.

4. Videtur quod aqua, quia dicit Augustinus: Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum. Et maxime per hoc quod sequitur: Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Acsi diceret: ex quo verbum cum aqua concurrerit ipsa aqua est sacramentum.

7. Quod ergo dicitur: "Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum", id est sacramentum fit non aqua, sed istis duobus concurrentibus, aqua cum verbo, fit sacramentum.

2. Dicimus autem quod ille character est sacramentum et essentia baptismi. Illo enim charactere distinguuntur baptizati a non baptizatis, sicut pulli equitii signati a non signatis.

3. Quod autem aqua sit sacramentum sic probatur. Dicit Augustinus: Detrahe verbum et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum. Ergo elementum fit sacramentum; ergo aqua.

4. Solutio. Non est sacramentum nisi large intelligas sacramentum, id est sacramentale, et in praedicta auctoritate iste terminus, "sacramentum", non debet poni ex parte appositi sed suppositi. Et est sensus: