Stephen Langton's Principle of Determining the Essence of a Sacrament

by L. Antl in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 363

"Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum", id est, sacramentum fit character.

5. Item, quod ablutio exterior sit sacramentum sic probatur. Dicit auctoritas: Verbo baptisma consecratur. Baptisma idem est quod intinctio exterior; ergo illa consecratur verbo; ergo est sacramentum.

6. Solutio. Descriptio data est per causam, ut sit sensus: "Verbo baptisma consecratur", id est, verbum exigitur ad hoc ut fiat baptismus.

7. Item, hoc idem probatur ratione, sic: Principalis effectus baptismi est ablutio interior, scil. remissio peccati. Sed ad hoc ut aliquid sit sacramentum exigitur ut habeat similitudinem cum effectu illius sacramenti, et in baptismo nihil est quod habeat similitudinem cum remissione peccati nisi exterior ablutio. Ergo exterior ablutio est sacramentum baptismi. Nihil enim est sacramentum alterius rei nisi habeat similitudinem cum re cuius est sacramentum.

8. Solutio. In baptismo sunt tria, scil. character, aqua, exterior ablutio. Character significat infusionem sive impressionem gratiae, et infusio gratiae est principalis effectus baptismi. Unde cum character similitudinem habeat cum principali effectu baptismi, quia per hoc quod imprimitur animae datur intelligi quod gratia infundatur animae; per hoc, inquam, patet quod character proprie est sacramentum baptismi. Aqua est sacramentum remissionis peccati quoad culpam, et hoc est secundarius effectus baptismi. Ablutio exterior est sacramentum remissionis peccati quoad poenam, et hoc est secundo secundarius effectus baptismi.

10. Sed contra. Quare potius dicitur character baptismus quam ablutio vel quam aqua, cum aqua significet gratiam et ablutio remissionem peccati?

11. Responsio. Principalis effectus baptismi est infusio gratiae, secundarius remissio peccati. Ablutio autem non debet esse baptismus, cum non significet principalem effectum baptismi. Item, aqua non debet esse baptismus, cum non significet impressionem gratiae, licet significet gratiam.