Stephen Langton's Principle of Determining the Essence of a Sacrament
by L. Antl in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 365
15. Solutio. Haec auctoritas data est per causam. Et sic expone: "Signum est res quae praeter speciem visibilem quam ingerit", etc., id est, ad hoc ut sit signum oportet quod speciem visibilem ingerat sensibus.
Solutio. Sicut illa descriptio, "Sacramentum est visibilis forma invisibilis gratiae", data est quasi per causam, ita et ista; quia ubi est signum, ibi ingeritur species sensibus, non ipso signo semper, sed in suo adiuncto.
16. Item, character est sacramentum impressionis gratiae. Sed ad hoc ut aliquid sit sacramentum alicuius rei exigitur ut signum habeat similitudinem cum re quam significat. Quaero ergo in quo character habeat similitudinem cum infusione gratiae.
17. Solutio. Character est inseparabilis, et distinguit baptizatos a non baptizatis. Ita gratia inseparabilis est quantum in se est, quia numquam recedit nisi homo ei sponte se subtrahat. Unde Isaias in persona malignorum spiritum dicit ad fidelem animam: Incurvare ut transeamus. Non enim possunt transire nisi homo se incurvet et faciat eis viam. Similiter gratia distinguit iustos ab iniustis. Per hoc ergo quod character est inseparabilis et distinguit, similitudinem habet cum gratia, quae similiter inseparabilis est et distinguit.
Cb 60
14. Item, ad hoc quod aliquid sit sacramentum, oportet quod habeat similitudinem cum re significata et eius causa existat.
15. Et hoc etiam verum est hic, quoniam character causa est infusionis gratiae; et habet similitudinem cum re significata, quoniam sicut character imprimitur inseparabiliter, ita et gratia imprimitur inseparabiliter.
18. Item, cum sacramentum eucharistiae sit dignius sacramento baptismi, quaeritur quare potius character imprimitur in baptismo quam in eucharistia.
12. Item, ex quo in baptismo imprimitur character, quare non eodem modo in sumptione eucharistiae, cum sit dignius sacramentum, et etiam aeque sumitur pro salute hominis?
19. Solutio. In eucharistia tria attenduntur principaliter, quorum nullum est in homine, scil. forma panis et vini, quae est sacramentum tantum, Corpus Christi sumptum de Virgine, quod est sacramentum et res sacra[menti], et Corpus Christi mysticum, scil. unitas ecclesiae, quae
13. Responsio. Cum tria sint in sacramento altaris, quoddam quod est sacramentum tantum, quoddam quod est sacramentum et res sacramenti, quoddam est res sacramenti tantum, et nullum eorum remanet in homine; ipse enim homo non est unitas ecclesiae sed de unitate eccle-