Stephen Langton's Principle of Determining the Essence of a Sacrament
by L. Antl in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 364
9. Item opponitur: "Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum", non quia dicitur, [sed quia creditur]; ergo si baptizans vel baptizatus non credat, non fit (f. 308c) sacramentum baptismi, et hoc manifeste falsum est. Haereticus enim et quilibet criminosus baptizat.
10. Sic ergo expone auctoritatem: "Non quia dicitur, sed quia creditur", id est, non ex vi verbi prolatilis, sed ex vi verbi credibilis, id est Christi. Quod autem sic sit intelligendum habes ex Glossa super Ioannem: Iam vos mundi estis propter sermonem quam locutus sum vobis. Dicit Glossa: Propter sermonem, id est, propter me.
11. Vel sic expone: "Non quia dicitur, sed quia creditur", id est, non ex virtute vocis sed ex virtute significati per vocem, scil. ex virtute Trinitatis. Si enim istae voces, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, significarent tres lapides vel alia, et non Trinitatem, non fieret baptismus sub forma illorum verborum.
12. Item, sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma. Sed character non est visibilis forma; ergo non est sacramentum.
13. Solutio. Haec descriptio data est per causam, ut superius expositum est.
14. Item, signum est res quae praeter speciem visibilem quam ingerit sensibus facit aliud in cognitionem venire. Sed character non ingerit speciem visibilem sensibus; ergo non est sacramentum.
5. Sequitur: non quia dicitur sed quia creditur. Ergo si credatur et non dicatur, est baptismus, vel: ergo, si non credatur est baptismus.
8. Sequitur: "Non quia dicitur, sed quia creditur", id est, non agitur hic de verbo prolatibili sed credibili, id est, Filio Deo. Et secundum hoc, haec dictio, "verbum", supponit pro Filio Dei.
9. Vel aliter: "Non quia dicitur", id est [non] propter vocem, sed propter id quod voce significatur, quod scil. est subiectum fidei.
16. Item, sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma. (Also in Cb 134.)
17. Haec descriptio non est convertibilis sed data est per causam.
Cb 134
Item, omne sacramentum est signum, sed non convertitur. Sed Augustinus sic describit signum: Signum est quod praeter speciem quam ingerit sensibus aliud facit in cognitione venire; ergo sacramentum ingerit speciem sensibus; ergo proprie est visibilis forma; ergo character ingerit speciem sensibus et est visibilis forma.