Stephen Langton's Principle of Determining the Essence of a Sacrament

by L. Antl in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 368

simul sumptae, ita quod nulla, ergo sicut in tertia immersione contrahitur sacramentum baptismi, et non ante, ita in ultima unctione.

4. Contra. Illae actiones vel passiones non sunt continuae nec umquam simul; ergo in nullo instanti poterit vel potest nec potuit vere dici: Istae actiones vel passiones sunt, vel ex eis efficitur unum. Ergo numquam potest vere dici: Sunt unum sacramentum. Ergo non sunt futurae unum sacramentum. Quid ergo ibi est sacramentum?

5. Dicimus quod sicut haec vox, "positum", quandoque est nomen, et secundum hoc interdum aliquid est positum, licet nihil ponatur, et quandoque est participium, sic haec vox, "inunctus", in una significatione est participium copulans passionem; et secundum hoc inunctio non est sacramentum. In alia significatione est nomen copulans qualitatem corporis, quae surgit ex omnibus illis inunctionibus passive, quae exiguntur ad conferendum hoc sacramentum; et illa qualitas est sacramentum unctionis extremae, et incipit esse in

3. Sed paucis nos expedientes dicimus quod illud sacramentum non est oleum vel aliqua actio sed quaedam qualitas quae innascitur animae et surgit ex illis unctionibus, actionibus et passionibus, quae fiunt ex(!) diversis membris. Et talis qualitas copulatur et praedicatur de hoc termino, "unctus", quando ponitur nominaliter. Et quando idem terminus ponitur participialiter, praedicatur uno termino passio.

3. Dicimus absque disputatione quod quaedam qualitas animae, quae copulatur per hunc terminum, "unctus", nominaliter positum, — ut cum dicitur: iste est unctus — est sacramentum confirmationis. Unctio vero passio copulatur hoc termino, "unctus", participialiter posito.