Stephen Langton's Principle of Determining the Essence of a Sacrament
by L. Antl in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 369
corpore cum consummantur illae unctiones passive, sicut sacramentum ( f. 214a ) matrimonii surgit ex duobus consensibus, quorum neuter est sacramentum; et est matrimonium qualitas quae est in duobus ita quod in neutro. Potest autem percipi sensu corporeo quod illa qualitas sit in corpore, et habet similitudinem cum sua re, scil. cum unctione interiori.
6. Concedo tamen quod oleum est sacramentum sicut aqua baptismi, id est sacrae rei visibile signum, quia significat gratiam. Sed non est sacramentum extremae unctionis, immoqualitas praedicta sicut character est sacramentum baptismi et non aqua.
7. Sed eadem ratione qua dicis quod inunctio qualitas est sacramentum unctionis extremae, quare non similiter dicis quod qualitas est sacramentum baptismi, scil. ablutio? Quod si est, in baptismo non confertur character.
8. Dicimus quod omne sacramentum similitudinem debet habere cum eo cuius est sacramentum sive cum sua re principali. Sed principalis res baptismi est gratia vel impressio