Stephen Langton's Principle of Determining the Essence of a Sacrament

by L. Antl in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 370

gratiae, cuius similitudinem habet character impressus. Sed cum hac re non habet similitudinem ablutio qualitas, licet habeat similitudinem cum ablutione interiori, quae est secundaria res baptismi.

9. Sed quaeritur quid sit res sacramenti extremae unctionis. Ut habetur ex Iacobo et IV Sententiarum, remissio peccatorum et sanitas corporis.

10. Ex quo sic: Hoc est sacramentum Novi Testamenti usu et institutione; ergo efficit in homine quod figurat in homine. Istud enim est addendum propter sacramentum altaris, quod non efficit Corpus Christi, nec unitatem ecclesiae, sed efficit in homine quod figurat in homine, scil. unitatem ecclesiae, quia eum qui digne accedit facit magis de unitate ecclesiae. Et istud sacramentum figurat in homine sanitatem corporis; ergo efficit eam in eo qui digne accedit. Sed constat quod multoties moritur talis digne accedens.

11. Quomodo ergo baptismus semper facit duo in eo qui digne accedit, scil. confert

4. Item, effectus huiusmodi(!) sacramenti duplex est, scil. remissio peccati vel augmentum gratiae, et collatio sanitatis vel debilitatio morbi.

5. Contra hoc sic obicitur: Sacramentum Novae Legis est, et figurat sanitatem. Ergo eam vel(!) efficit. Ergo quicumque suscipit hoc sacramentum consequitur sanitatem nisi per eum steterit. Et hoc manifeste falsum, quia per eum non steterit, quia pluries moriuntur.

4. Forma huius sacramenti . . .

(A small section is omitted.)

5. Effectus confirmationis duplex est, scil. augmentum gratiae et debilitatio fomitis in adultis; in pueris vero tantum debilitat fomitem et non auget gratiam. (f. 311b) Datur quidem hoc sacramentum ad robur, et hic est etiam eius effectus.