The Hypothetical First Redaction of Ockham's Expositio Aurea
by Ph. Boehner in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 381
least tenable. Therefore the forthcoming critical edition of the Expositio aurea, the first volume of which is already going through the press, will not consider the Notabilia to be a first redaction but only a collection of excerpts from Ockham's work.
Notabilia
Expositio aurea
Quoniam omne operans, quod in suis operationibus et actibus potest errare, aliquo indiget directivo, et intellectus humanus in acquirendo scientiam et suam perfectionem ab ignotis ad nota discurrit necessario, circa quod directivum errare potest multipliciter, necessario fuit aliquam artem inveniri, per quam evidenter cognosceret veros discursus a falsis, ut tandem posset certitudinaliter inter verum et falsum discernere. Haec autem ars est logica, propter cuius ignorantiam testante Philosopho primo Physicorum, multi antiqui in errores varios devenerunt.
Circa autem istam artem sunt aliqua generalia primo praemittenda; secundo est ad expositionem diversorum librorum logicae accedendum. Circa primum, primo videndum est de istius scientiae entitate et quidditate, secundo de ipsius subiecto, tertio de ipsius utilitate, quarto de ipsius ad alias scientias differentia essentiali, quinto cui parti philosophiae supponatur.
Circa primum breviter dicendum est quod logica non est unus habitus numero nec unum individuum sicut Sortes vel Plato vel ista albedo vel illa nigredo; sed est una collectio multorum habituum quibus syllogismus in communi et partes suae tam subiectivae quam integrales et passiones earum cognoscuntur; ita quod in una parte logicae cognoscitur syllogismus et suae passiones, in alia parte cognoscitur syllogismus demonstrativus et suae passiones, et in alia parte cognoscitur (rep. cognoscitur) propositio et suae passiones et sic de