The Hypothetical First Redaction of Ockham's Expositio Aurea

by Ph. Boehner in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 382

aliis. Et similiter in alia parte logicae cognoscitur propositio enuntians hanc passionem de syllogismo in communi et in alia parte propositio enuntians aliam passionem de eodem syllogismo in communi, ita quod secundum quod praedicata vel subiecta propositionum notarum in logica variantur, secundum hoc partes logicae variantur, quae tamen omnes partes unam logicam constituunt, non quidem tamquam unam rem numero sed ad modum quo multi homines faciunt unum populum et diversae civitates faciunt unum regnum.

Et pro isto potest adduci talis ratio: Quandocumque aliqua sic se habent quod aliquid stat cum uno illorum et non stat cum alio, illa non sunt eiusdem rationis; sed cum scientia qua scitur una conclusio libri Posteriorum, puta A, stat error circa aliam conclusionem eiusdem libri, puta B, et cum scientia qua scitur B non stat error circa B, igitur scientia qua scitur A et scientia qua scitur B non sunt eiusdem rationis. Et ultra per Philosophum \gamma^o Metaphysicae ex illis quae sunt alterius et alterius rationis numquam fit per se unum numero, nisi unum sit actus et aliud potentia; igitur ex talibus notitiis non fit una scientia numero.

Item nota quod scientiae logicae sicut et cuiuslibet alterius scientiae sunt tantum duae causae essentiales

propositio et suae passiones, et sic de aliis. Et non tantum hoc, immo alia parte cognoscitur propositio enuntians hanc passionem de syllogismo in communi, et alia parte enuntians aliam passionem de eodem syllogismo in communi, ita quod secundum quod subiecta vel praedicata propositionum notarum in logica variantur, secundum hoc partes logicae variantur; quae tamen omnes partes unam logicam constituunt, non quidem tamquam unam rem numero, sed ad modum quo multi homines unam populum faciunt et civitates diversae unum regnum, et sic de aliis diversis; de quibus dicimus quod aliquando ex multis eiusdem rationis aliquod unum constituitur, et aliquando ex multis diversarum rationum constituitur aliquod unum.

Pro praedicta conclusione ad praesens sufficit ratio ista, quia quando aliqua sic se habent quod aliquid stat cum uno illorum et non stat cum alio, ista non sunt eiusdem rationis. Sed accipio scientiam qua scitur una conclusio libri Posteriorum et scientiam qua scitur alia conclusio eiusdem libri, et sit una A et alia B; tunc cum scientia qua scitur A stat error circa B, sed cum scientia qua scitur B non stat error circa B, ergo A et B non sunt eiusdem rationis. Ex hoc arguo ultra: quandocumque aliqua sunt alterius rationis, ex eis non fit per se unum numero nisi unum sit actus et aliud potentia, secundum Philosophum \gamma^o Metaphysicae; sed nulla scientia componitur ex talibus, quia secundum Philosophum ibidem nullum accidens componitur ex partibus talibus sed tantum ex partibus eiusdem rationis; igitur ex talibus notitiis non fit una scientia numero.

Secundo videndum est de istius scientiae causis essentialibus. Circa quod sciendum quod istius scientiae,