The Hypothetical First Redaction of Ockham's Expositio Aurea
by Ph. Boehner in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 386
Item nota, quod logica dici potest scientia practica, quia ut dicit Avicenna in r Metaphysicae suae, distinctio est inter scientias practicas et speculativas, quia practicae sunt de operibus nostris, sed speculativae non sunt de operibus nostris. Cum igitur logica tractet de syllogismis, propositionibus argumentis, discursibus et huiusmodi, quae non possunt fieri a nobis, sequitur quod est de operibus nostris non de exterioribus nisi forte secundario, sed de interioribus, quae vera sunt opera nostra, et per consequens logica erit scientia practica, non speculativa.
Item nota quod liber Porphyrii non habet unum subiectum tantum sicut nec aliquis alius liber traditus . . .
sine ratione esse non possunt, aliae autem scientiae de rebus existentibus extra animam determinant.
Ultimo videndum est, cui parti philosophiae supponatur logica, an scilicet ista scientia sit notitia practica vel speculativa. Et dicendum est, quod sicut dicit Avicenna in principio suae Metaphysicae, quod distinctio est inter practicas et speculativas scientias, quia scientiae practicae sunt de operibus nostris, scientiae autem speculativae non sunt de operibus nostris. Ex quo patet quod logica practica est dicenda, quia cum scientia logicae tractet de syllogismis, propositionibus et huiusmodi, quae non nisi a nobis fieri possunt, sequitur quod est de operibus nostris; non quidem exterioribus nisi forte secundario, sed de interioribus quae vere opera nostra sunt; et per consequens ista scientia est practica et non speculativa.
Cum sit necessarium Grisasori . . .
Iste liber est primus secundum ordinem doctrinae inter omnes libros logicae, cuius notitia non est una secundum numerum, sed est collectio multarum notitiarum; nec etiam habet unum subiectum sicut nec aliquis liber traditus . . .
PHILOTHEUS BOEHNER, O. F. M.
The Franciscan Institute St. Bonaventure, N. Y.