The Hypothetical First Redaction of Ockham's Expositio Aurea

by Ph. Boehner in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 385

et econverso multa sophismata tamquam demonstrationes acceptant.

Tertia utilitas huius scientiae — et est consequens ad primam — est facilitas percipiendi virtutem sermonis et proprium modum loquendi, quid, scilicet, ab auctoribus dicitur proprie et de virtute sermonis et quid improprie et secundum usitatum modum loquendi. Unde multa dicta auctorum intelligenda sunt non de virtute vocum sed secundum usitatum modum loquendi auctorum et ad intentionem dicentis, et illud percipere est valde necessarium omni studenti in dictis auctorum, quia qui omnia verba auctorum de virtute sermonis et proprie accipiunt, incidunt in multos errores ex hoc et in difficultates inexplicabiles.

Item nota, quod ista scientia seipsa distinguitur ab omni alia, quia de aliis est ista scientia et scientiae aliae. Nam ista scientia tradit primam(?) scientiam sive notitiam conceptuum vel intentionum per animam fabricatarum. Et hinc est quod ista scientia dicitur rationalis. Istae autem scientiae dicuntur reales non quin ista scientia sicut et ceterae sit vera res et vera qualitas perficiens intellectum sicut aliae scientiae, sed quia determinat de his, quae sine ratione esse non possunt, sed aliae scientiae de rebus existentibus extra animam.

reputant, et econverso multa sophismata tamquam demonstrationes acceptant, nescientes inter syllogismum sophisticum et demonstrativum distinguere.

Alia utilitatis logicae est facilitas virtutem sermonis et proprium modum loquendi percipiendi. Nam per istam artem faciliter scitur, quid ab auctoribus de virtute sermonis profertur, quid non de virtute sermonis sed secundum usitatum modum loquendi vel secundum intentionem dicentis; quid dicitur proprie, quid metaphorice; quod est maxime necessarium omnibus studentibus in dictis aliorum, quia qui semper omnia dicta auctorum de virtute sermonis et proprie accipiunt, incidunt in multos errores et inexplicabiles difficultates.

Quarto videndum est de istius scientiae ab aliis differentia et distinctione. Circa quod sciendum quod ista scientia seipsa distinguitur ab omni alia, quia de aliis est ista scientia et de aliis aliae scientiae. Nam ista scientia, saltem principaliter, tradit notitiam conceptuum vel intentionum per animam fabricatarum, non extra se, quomodo fabricantur res artificiales, sed intra se. Verumtamen qualia sunt ista fabricata, scilicet conceptus et intentiones, cuiusmodi sunt syllogismi, propositiones, termini et huiusmodi an scilicet sint realiter et subiective in anima existentes, an aliquo alio modo, non ad logicam sed ad metaphysicam pertinet; et ideo hic est pertranseundum. Et hinc est quod ista scientia dicitur rationalis, ceterae autem scientiae demonstrativae dicuntur scientiae reales; non quin ista scientia sit vera res et vera qualitas perficiens intellectum, sicut aliae scientiae, sed quia determinat de his quae