Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 414

a Primo videbitur, quid sit ens rationis; secundo, quid sit distinctio rationis. Dico, quod ens rationis sumitur dupliciter, scl. proprie et communiter. Ens rationis proprie sumptum est omne illud, quod habet esse solum per intellectum et secluso omni operatione intellectus nullum 45 habet esse, sicut est creatio activa et passiva, quae dicit solum rationem sive ens rationis. Et sic est quaelibet alia ratio solum ab intellectu fabricata sicut relatio, qua refertur Deus ad creaturas. Ens vero rationis communiter sumptum est ens quodlibet, quod habet esse cognitum ab intellectu, et seclusa quacumque operatione intellectus dicitur ens ex 50 natura rei; v. g. sicut universalia in esse cognito sive obiectivo. Item est notandum, quod ens rationis tripliciter sumitur: primo pro omni illo, quod non habet esse nisi per intellectum sive per operationem intellectus, ut dictum est; secundo accipitur ens rationis pro omni illo, quod habet esse per intellectum sive per fabricationem intellectus, cui 55 nihil correspondet ad extra, nec secundum se totum nec secundum aliquam partem sui, sicut sunt entia fictitia, quibus nullum significatum ad extra correspondet nec correspondere potest, sicut quod totus mundus sit una formica per imaginationem; tertio modo sumitur ens rationis pro omni ente fabricato ab intellectu, cui nihil correspondet ad extra 60 secundum se totum nec correspondere est possibile; potest tamen sibi aliquid correspondere ad extra secundum partem; exemplum de chimaera, cui nullum significatum secundum suum esse totale correspondet ad

ens: dependens, independens; ens: positivum, privativum; ens: quantitativum, non quantitativum

42-43 quia — rationis] — Se | dictum] dicendum Ve 42 videbitur] videndum est O | sumitur dupliciter] est duplex Se O 45 solum] suum O | operationem] opere Se Ve O | N. B. In sequentibus lectiones variantes tantummodo selectae indicentur. 48 ens O fol. 123vb vero 51 universalia Ve fol. 124va in | in marg. inferiori Ve addit schema:

54 accipitur] capitur Ve; causatur O 56 correspondet] ex parte rei sive + Se | ad] ab Ve O 57 partem Va fol. 137va sui | fictitia] fictiva Se Ve O 59 sumitur] accipitur Se 62 ad extra] — Se Ve 63 totale] totum Ve

Cf. ib. a. 3 (44b): "intelligendo distinctionem ex natura rei non ab anima".