Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 415

extra imaginando, quod chimaera sit ens compositum ex capite draconis et tibiis scorpionis et ex cauda simii et stercore anglici et tintinabulo es tauri et oculis scrapulatis et sparso ore etc., licet enim sibi nihil correspondet ad extra secundum totale suum esse; partes tamen sui habent significatum ad extra secundum totale suum esse; patet, quia sunt termini significativi per se. Ex quo sequitur correlative, quod aliquod est ens, cui repugnat simpliciter esse ad extra, cui tamen multa significativa correspondent.

b Viso quid sit ens rationis, videndum nunc est, quid sit distinctio rationis. Et dico, quod distinctio rationis est relatio rationis transcendens disquiperantiae et intrinsecus adveniens, cuius extrema sunt entia rationis. Et dicitur transcendens, quia in Deo reperitur, saltem obiective, 75 licet non subiective. E. g. sicut: Socrates est Socrates; inter subiectum et praedicatum huius propositionis nulla potest esse distinctio ex natura rei, cum a seipso non dividatur; ergo, si est aliqua distinctio ibi, non potest esse nisi rationis. Consequentia patet per hoc, quia solus intellectus est ille, qui potest fabricare talem distinctionem. Item, notandum so est, quod adhuc ens rationis sumitur dupliciter: quoddam est solum creatum ab intellectu et quoddam dicitur derelictum ab intellectu. Primum dicitur ens rationis purum, et tale nullo modo reperitur in Deo, quia nullum accidens potest reperiri in Deo. Quodlibet autem tale ens est accidens; ergo etc. Praeterea, nullum ens diminutum ponitur in Deo; as quodlibet autem tale ens est rationis et est ens diminutum; ergo etc. Secundo accipiendo ens rationis pro ente derelicto ab ipso intellectu, potest reperiri in Deo, sicut patet in determinatione voluntatis divinae respectu contingentium. Et hoc tantum de ente rationis.

2 Nunc videndum est de ente ex natura rei. Et dico, quod ens ex natura so rei est omne illud, quod habet esse seclusa quacumque operatione intellectus nostri, sive illud sit in actu, sive in potentia, sive sit totum, sive sit pars; sive absolutum, sive respectivum; exemplum primi ut

65-66 et tibiis scorp. et ex] — Se | simii] lupi Se | et stercore — ore] — Se | et tibiis — ore] — Ve O 67 ad extra] — Ve 68 suum esse ] — Se Ve O 69 significativi] — Ve; secundum O 71-72 correspondent. O fol. 114va Viso 73 distinctio] diffinitio O 75 dicitur] dico Se O; — Va | Deo Se fol. 255vb reperitur 78 a seipso non] nihil ex natura rei Se | dividatur] distinguantur Ve O 79 per hoc] — Se Ve 80 est] — Se Ve 81 rationis Ve fol. 114vb sumitur 82 creatum ab intellectu] tantum ab i. Va; ab i. tantum Ve | dicitur] solum + Se 83 et tale reperitur] — Va | reperitur] reperiri potest Ve O 85 est ] — Se Ve | et] — Se Ve 86 est ] — est ] — O 90 Nunc] autem + Ve O | ex natura ] extra naturam Ve 91 seclusa] exclusa O