Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus
by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 442
Sequitur secundum, quod in creaturis non potest reperiri aliquod summe simplex, licet inveniatur simplex . Probatur, nam nihil est in 840 creaturis, quod sit purus actus nec quod sit non compositum vel alteri componibile.
Sequitur tertio, quod solus Deus est summe simplex.
Ulterius est notandum, quod simplex uno modo dicitur per carentiam substantialis compositionis, et isto modo materia dicitur simplex. Alio 845 modo dicitur simplex per carentiam accidentalis aggregationis, et isto modo accidens dicitur formaliter simplex. Alio modo dicitur simplex per carentiam commixtionis, et isto modo elementa dicuntur simplicia. Alio modo dicitur simplex per carentiam quantitative divisionis, et isto modo punctus et instans dicuntur esse simplicia. Ex istis concluditur, 850 quod illud dicitur simpliciter simplex, quod omni genere compositionis caret.
SOPHRONIUS CLASEN, O. F. M.
M.-Gladbach
839 reperiri] inveniri | Se 840 nam] quia Se 844 simplex] multipliciter sumitur + Se | dicitur] — Se 845 substantialis] substantialem Ve 848 elementa Ve fol. 122rb dicuntur 850 esse simplicia] quidditiva Ve 851 simpliciter simplex] simplex omnino Se 852 caret] Deo gratias. Gaude felix Colonia semper. Expliciunt formalitates egregiae doctoris de Colonia, scl. Fratris Henrici de Werla necnon Ministri dignissimi. + Va; Et finis est. Laudetur Deus et sanctus Anthe[r]rus. Amen. + Ve; Expliciunt formalitates phantasticae. Nota, quod aliquod [potest] esse obiectum intellectus: primum potest intelligi quadrupliciter, videlicet primitate generationis, primitate adaequationis, primitate perfectionis et primitate exclusionis: Primo modo possumus dicere, quod singulare est primum obiectum intellectus accipiendo ly primum negative ita, quod dicatur primum, quod nullum est prius eo, non quia ipsum sit prius quocumque alio; unde quodlibet singulare immutans primo fortiter sensum est primum obiectum primitate generationis; secundo modo possumus dicere, quod ens est primum obiectum intellectus accipiendo ens in sua maxima communitate et ut habet hanc passionem, scl. intelligibile, cum ipso convertibilem, et sic dicitur ens de omni intelligibili; tertio possumus dicere, quod Deus est primum obiectum intellectus; quarto possumus dicere, quod universale est primum obiectum intellectus, quia in quo obiecto cognito excludit alias potentias et in quo cognoscendo excedit alias potentias, quia nulla alia potentia cognoscit universale. + Si.
Ib.: "in creaturis non invenitur aliquod summe simplex".