Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 441

formalium opponuntur; ergo non possunt simul stare in eodem. Minor probatur, nam ratio summae simplicitatis omnem pluralitatem excludit, quia eo summe simplex quod simpliciter solum est sine quacumque 815 aggregatione sive mixtione.

β In oppositum arguitur sic: Cum summa simplicitate stat pluralitas realitatum; ergo a fortiori pluralitas formalitatum. Consequentia probatur, quia magis videtur repugnare summae simplicitati pluralitas realitatum quam pluralitas formalitatum, nam multae formalitates 820 possunt stare cum una realitate, non tamen plures realitates cum una formalitate; ergo etc. Patet hoc de subiecto et passione, nam est una realitas subiecti et passionis, et tamen non est una formalitas, cum distinguuntur formaliter.

γ Respondeo ad istam quaestionem:

825

Notandum primo, quod differentia est inter simplex, simpliciter simplex et summe simplex. Simplex est illud, quod caret compositione ita , quod eius ratio formalis non est ratio absoluta nec positiva, sed privativa et respectiva. Simpliciter simplex est illud, quod est irresolubile, licet alteri sit componibile, sicut ens, ad quod est ultimata resolutio 830 omnium . Summe simplex est illud, quod non est compositum nec alteri componibile, sed est purus actus , sicut ipse Deus. Ex istis sequuntur duo:

Primum est, quod in creaturis potest reperiri aliquod simpliciter simplex ; patet hoc, quoniam in resolutionibus essentialiter ordinatis 835 est devenire ad primam quidditatem, quae de se dicitur esse omnino irresolubilis, et ista est quidditas entis, quae de se nihil prius includit, et per consequens non potest in aliud prius resolvi.

813 formalium] — Se Ve | Minor] Maior Ve 818-819 probatur] patet Se 820 quam — formalitatum] — Ve 824 formaliter. Ve fol. 122ra Respondeo 826 simplex] — Va Ve 827 illud Va fol. 144rb quod 829 respectiva] creativa Ve 830 componibile] composibile Se 830-831 ultimata resolutio omnium] in resolutione Ve 831 compositum Se fol. 260rb nec 832 Deus] benedictus + Ve 836 primam] illam Ve

Ib. q. 7. a. 1 (51b): "cuius definitio est privativa, ipsum est privativum, definitio autem simplicitatis est huiusmodi, quia definitur per eius irresolubilitatem, quae est passiva".

Ib.: "Simpliciter simplex est, quod non est resolubile in aliqua ipsum componentia vel constitutiva, sed resolutio ultima stat ad ipsum".

Ib.: "Summe autem simplex est, quod non est in se aliquo modo compositum nec aliquid sibi componibile nec ipsum alicui".

Ib.: "in creaturis invenitur aliquod simpliciter simplex, quia in resolutionibus compositorum aut est procedere in infinitum sicut in divisione continui, quod non potest esse in essentialiter ordinatis, vel est devenire ad aliquod irresolubile".