De matrimonio Mariae et Joseph

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 1 · March–May 1955

p. 80

Contra. Magis assimilari melioribus, et in bonis magis est eligendum. Sed angeli meliores sunt creaturae in genere. Ergo, cum per virginitatem magis assimilatur homo eis quam per matrimonium, quia illi non nubent neque nubentur, sed secundum quod Hieronymus dicit in Sermone de Assumptione Beatae Virginis, 'In carne praeter carnem vivere angelicae naturae et non humanae'; summa est saltem; et similiter eodem sermone 'angelicam gloriam in carne acquirere maioris est gloriae quam habere'. Ergo, hoc magis est eligendum. Ergo, potuit hoc facere Beata Virgo.

Respondeo. Nimirum standum est pro gloriosa Domina. Dicimus ergo quod potuit vovere, et congruebat quod voverat virginitatem. Ratio est quia sicut Eva fuit principium vetustatis corporalis, sic ab ista debuit esse principium novitatis spiritualis. Et ipsa fuit novitatis spiritualis principium primum et materiale, Filius vero eius fuit principium immediatum et efficiens istius novitatis. Et quia virginitas facit hanc novitatem spiritualem — est enim virginitas spirituales nuptiae, maxime cum in voto est — ideo decuit ut ipsa virginitatem voveret, et sic potuit. Quia enim nulla alia ante ipsam nec alius etiam habuit sanctitatem in utero tantam ad minus et ita perfectam sicut ipsa, quia fuit mundata ab omni peccato et omni inclinatione ad peccatum, secundum quod dicit Bernardus ad Lugdunenses , 'Puto quod copiosior gratia sanctificationis in ipsam descendit, quae non solum ejus sanctificavit ortum, sed ab omni peccato deinceps educit immunem', ideo ipsa debuit esse principium custodiae virginitatis; et quia principium perfectionem habere decet, ideo in perfectione decuit virginem custodiam virginitatis habere; et ideo decuit ipsam virginitatem vovere. Et ideo patet, quod potuit vovere cum deceret.

Circa secundum, scilicet, utrum vovit, XXVII, Q. 2, Magister et Chrysostomus dicunt, 'Voverat enim Maria se virginem perseveraturam' , Secundo, quia virginitatem habuit meritoriam maxime; sed talis est in voto.

Contra. Quia quod sub conditione promittitur non simpliciter promittitur. Ergo, similiter de voto. Sed sub conditione promisit, scilicet, nisi aliter Deus disponeret, ut patet in littera . Ergo, non est dicendum votum simpliciter quod fecit.

Occasione huius quaeritur cum ista conditio, 'nisi Deus aliter disposuerit', in omni propositione nostra intelligenda sit vel exprimenda, quare de voto vel proposito Beatae Virginis dicitur simpliciter quod virginitatem servare proposuerat nisi Deus aliter disponere vellet?

Respondeo. Simpliciter vovit secundum quod dicit auctoritas. Ratio est quia magnae caritatis fuit; ideo se Deo quantum potuit plus quod in ipsa fuit coniunxit et astrinxit; ideo votum virginitatis emisit. Alia ratio potest esse

Hieronymus, Epis. IX ad Paulum et Eustochium, c. 5 (P. L. 30, 130—131): Et bene angelus ad Virginem Mariam mittitur: quia semper angelis cognata virginitas. Profecto in carne, praeter carnem vivere, non terrena vita est sed coelestis. Unde in carne angelicam vitam acquirere, majus est meritum, quam habere.

S. Bernardi, Epist. 174, n. 5 (P. L. 182, 334): Ego puto quod et copiosior sanctificationis benedictio in eam descenderit quae ipsius non solum sanctificaret ortum, sed et vitam ab omni deinceps peccato custodiret immunem.

c. 2, XXVII, Q. 2 (I, 1063).

Lombardus, IV Sent., Dist. 30 (ed. Quaracchi, II, p. 932): Sane credi potest, non solum Mariam, sed etiam Joseph apud se disposuisse virginitatem servare, nisi Deus aliter iuberet...