De matrimonio Mariae et Joseph

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 1 · March–May 1955

p. 81

quae superius tacta est, quia principium novitatis spiritualis esse debebat; ideo Spiritu Sancto dictante quantum potuit a carnali concupiscentia se elongavit; et ideo votum emisit virginitatis per quod homo a carne maxime separatur.

Quod ergo primo obicitur, est conditio exprimens propositum, et est conditio distrahens vel suspendens propositum, non de prima qualis fuit illa conditio quam apposuit, sed de secunda, verum est quod sub conditione promittitur non simpliciter promittitur.

Quod ultimo quaeritur dicatur quod quia Beata Virgo maximae fuit humilitatis et maximae fervoris in caritate, ideo illam conditionem quae in animorum propositis intelligitur, non solum in suo proposito intellexit habitualiter, sed ex fervore Spiritus advertit actualiter et expressit, per quam et se Deo humiliter subiecit per humilitatem, et voluntatem suam divinae conformavit per caritatem.

Potest tamen et alia esse ratio, quia enim per Spiritum Dei quem abunde habebat etiam profunda Dei scrutabatur, potest esse quod etsi non in speciali tamen <in> generali iam cogitabat quod de illa aliquid magnum Dominus disponebat, et ideo Spiritu instigante nesciebat si forsitan Dominus ipsam nubere praecepturus erat, et ideo et quantum in se erat, simpliciter virginitatem vovebat, et tamen per unctionem ipsam de omnibus docentem illam actualiter exprimebat, quae tamen secundum suam intentionem voto non derogabat.

Contrarium videtur quod Beata Virgo postquam voverat non potuit licite contrahere, matrimonium, quia XXVII, Q. 1 quasi per totum habetur quod illi qui voverunt non possunt contrahere?

Hieronymus etiam super illud I Tim. V, 'cum luxuriatae fuerint' etc., dicit quod voventibus virginitatem non solum nubere sed etiam velle nubere damnabile est.

Contra. XXVII, Q. 1, Nuptiarum, dicit Augustinus, "In coniugali vinculo si pudicitia observatur damnatio non timetur" . Ergo, si aliqua vovet et matrimonium contrahat, et tamen semper servet castitatem quam vovit, non peccat. Ergo, cum sic fecerit Beata Virgo, licitum fuit ei contrahere.

Respondeo. Beata Virgo matrimonium contraxit cum Sancto Joseph, sed matrimonium potest intelligi contrahi vel secundum legem communem vel secundum privatam, quae est lex Spiritus. Lex communis continet quod est perfectionis in matrimonio, sicut servare fidem, et subicere se altero, et ei obedire, et diligere prae omnibus aliis viris huius. Continet etiam quod est imperfectionis, ut reddere debitum. Lex autem privata, id est lex Spiritus, continet solum quod perfectionis, non quod imperfectionis. Quia ergo caeterae mulieres secundum legem communem contrahunt, et ratione imperfectionis quam continet est illa contraria voto castitatis, ideo quia semper unum illorum

Decret. Grat. I, 1047 sq.

I Tim. 5, 11; Glossa ordinaria, VI, 715 (Antverpiae, 1617): In conjugali vinculo si pudicitia conservetur damnatio non timetur. Sed viduali continentia et virginali excellentia virtus muneris amplioris expetitur, qua expetita et electa, et voto oblata, iam non solum capescere nuptias sed etiamsi non nubatur nubere velle est damnabile. Voventibus enim virginitatem vel viduitatem non solum nubere sed et velle damnabile est.

Decret. Grat. I, 1060.