De matrimonio Mariae et Joseph

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 1 · March–May 1955

p. 84

dicitur 'ut putabatur filius Ioseph' . Ergo, inter Christum et Gloriosissimam Virginem non fuit verum coniugium sed putativum. (f. 227v)

Respondeo. Verum et perfectum matrimonium fuit inter eos, secundum quod habetur in littera , non tamen ut matrimonium et sacramentum, quia non fuit copula corporum quae perfectam significationem facit; sed sacramentum verum et perfectum fuit ut matrimonium vel coniugium, quia in eo fuit interius perfecta coniunctio animorum per perfectum consensum de praesenti in coniugalem societatem et amorem. Unde secundum id Matt. I , 'Accipere Mariam coniugem tuam,' dicit Glossa, 'Coniux erat non concubitu sed affectu, non coniunctione corporum sed copulatione animorum' ; fuit etiam ibi exterius perfecta subiectio ex parte Beatissimae Virginis; et haec duo sufficiebant ibi ad hoc ut verum esset et perfectum matrimonium inter eos. Voluit autem Dominus suam matrem in matrimonio esse propter multas rationes hic positas, et Ex. XXVII, Q. 2, Ex illis tribus, Cap. Priusquam .

Ad primum ergo in contrarium dicendum quod duplex est in matrimonio coniunctio, prima animorum, et quantum ad istam dicunter etiam coniungi, et vere sunt coniuges, etiam si numquam sequatur alia. Alia est coniunctio secundum quam dicitur coniuges et coniungi, id est quando sponsus eam in quam consensit introducit in thorum et ei carnaliter commiscetur.

Et hoc est quod tangitur in Glossa , super Matt. praeadducta, quod coniux dicitur propter coniunctionem animorum aut propter commixtionem corporum. Primo modo non secundo fuit Beata Virgo coniux Ioseph, et non primum sed secundum negat Iohannes.

KILIAN F. LYNCH, O. F. M.

Christ the King Seminary, St. Bonaventure, N. Y.

Lc. 3, 23.

Cf. supra n. 10.

Matt. 1, 20.

Matt. 1, 25; cf. Glossa ordinaria (ed. Antverpiae), V, 45.

Decret. Grat., c. 42, XXVII, Q. 2 (I, 1075); cf. etiam ibid. c. 44.

Cf. supra n. 18.