De matrimonio Mariae et Joseph

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 1 · March–May 1955

p. 83

ad aureolam virginitatis exigitur. Sed inconveniens est quod umquam perdiderit aliquid meriti, quia semper in merito processit, numquam retrocessit.

Respondeo. Sine praeiudicio, credo quod ipsa numquam consensit in carnalem copulam simpliciter loquendo, nec umquam voluit vel proposuit vel consensit venire contra votum quod fecerat inspirata. Notandum tamen quod est consentire dupliciter, ex se et simpliciter, et consentire in alio, sicut credere potest esse simpliciter et determinate, id est explicite, vel credere in alio, sicut fideles simpliciter non credunt explicite istum articulum vel illum, tamen credunt si credunt maiores in Ecclesia. Sic Beata Virgo contrahens matrimonium simpliciter et ex se consensit in coniugalem societatem, sed in carnalem copulam non consensit ex se; consensit tamen in alio, id est, in eo cuius inspiratione hoc faciebat, id est, si ille vellet vel inspiraret carnalem copulam, et sibi etiam in hoc obediret. Sed aliter nec peteret nec redderet. Nec ille qui inspiraverat contrahere inspiraret et carnaliter copulari; et ita debuit facere, quia sicut inspirata votum virginitatis emiserat, sic inspirata cum Joseph similiter ad hoc matrimonium inspirato matrimonium contraxit, et quia in inspiratione nihil aliud habuisse creduntur nisi quod contraheret, et hoc non erat contrarium suo proposito, ideo nec extendere debebant suum consensum nisi ad contrahendum, et non ad carnalem copulam, nisi ille iterum praeciperet, cuius auctoritate et praecepto matrimonium contrahebant.

Ad secundum dicimus quod est matrimonium contractum lege communi, tamen praecepto divino instituente, et huiusmodi matrimonium semper erat et sic est institutum vel ad propagationem vel ad refraenendam libidinem. Et ideo tale non potest esse matrimonium vere quin consentiatur in illud sine quo ad neutrum illorum per matrimonium attingitur, quia in copulam carnalem, et non est si alter coniugum hoc exciperet in mente cum contrahit-nihilominus reddere tenetur. Et est matrimonium quod non lege communi aliorum, sed lege privata Spiritus, contrahitur, et in hoc non oportet quod consentiatur nisi ad quantum se extendit inspiratio, et tale fuit istud matrimonium; et ideo credo quod numquam simpliciter vel ex se in carnalem copulam consensit, sed solum in alio, id est, Deo, si juberet.

Circa quartum videtur quod fuit verum matrimonium inter eos; verum matrimonium est inter coniuges secundum quod XXVII, Q. 2, quasi per totum ostenditur quod matrimonium vel consensus secundum verba de praesenti est inter coniuges. Sed de futuro est tantum inter eos qui non sunt coniuges, sed desponsati dicuntur. Sed isti fuerunt coniuges, Matt. I , 'Noli timere accipere Mariam coniugem tuam'. Ergo, verum et perfectum matrimonium.

Contra. Iohannes XXVII, Q. 2, Inventa , quasi loquens ad Joseph faciendo comparationem quandam, vult dicere quod sic fuit Joseph vir Mariae Beatae Virginis sicut Christus fuit Filius eius, scilicet Joseph. Sed constat quod Joseph ad Christum non fuit vera paternitas, sed tantum putativa, secundum quod

Decret. Grat. I, 1062; cf. c. 4, XXVII, Q. 2 (I, 1064): Matrimonium enim non facit coitus sed voluntas...

Matt. I, 20.

Decret. Grat. I, 1075—76: Coniugem dico propterea, ut diabolo virginitatem eius occultem, ut legis instituta non destruam. In sequentibus demonstabo, quod nec ista tua coniux secundum consuetudinem coniugii habeatur, nec iste, qui generatur, tuus filius esse credatur. (c. 44, XXVII, Q. 2).