Supplementum ad "Bullarium Franciscanum" Ex Quodam Opere Inedito I. H. Sbaralea Restituendum
by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955
p. 123
SUPPLEMENTUM AD "BULLARIUM FRANCISCANUM" EX QUODAM OPERE INEDITO I. H. SBARALEA RESTITUENDO
Qui etiam recentius historiae antiquae Provinciae bononiensis operam navarunt, cum pro fatis texendis unius alteriusve conventus , tum pro illius praestantioribus religiosis illustrandis , non sine parva utilitate opus Provincia Bononiensis ord. Minorum Conv., contentum in Bibl. Gambalunga, Arimini, cod. 165, contulerunt. Nihil mirum si omnes opus Francisco Antonio Righini, O. M. Conv., tribuerint, cum praelaudata Provincia Bononiensis exstet inter scripta illius auctoris et in dorso voluminis auro impressa legantur verba: Righini operum tom. XIV.
Nonnullis exsurgentibus dubiis, opus examini subiecimus et gratia alterius MS eamdem historiam ferentis, paternitate — saltem absoluta — Francisco Ant. Righini abiudicata, opus tribuendum esse quoque Ioanni Hyacintho Sbaraleae statuimus . Prorsus inutile censemus aliquid praemittere de istis duobus scriptoribus, cum inter cultores historiae nostrae nemo sit qui ignoret auctorem Bullarii Franciscani et Supplementum... ad scriptores trium Ord. S. Francisci, cuiusque bibliographia novo opere nunc ditatur. Postquam hoc demonstraverimus, sensu patefacto quo scriptum Sbaraleae quoque tribuimus, nonnullas bullas ineditas ibi repertas edemus.
Ex. gratia C. Mesini, O. F. M., Il giurista bolognese Pace dei Paci (sec. XIII) fondatore di un convento francescano, in Studi Francescani, s. 3, IX (1937), 98, nota 1; L. Garani, O. M. Conv., Il bel S. Francesco di Bologna, (Bologna, 1948).
G. Giovanardi, O. F. M., Un frate minore martire del sigillo sacram. a Rimini nel sec. XV per opera di Sigism. P. Malatesta, in Studi Franc., n. s. I (1915), 353; Ancora sul martire..., ibid., n. s. III—VI (1916—1920), 26; Idem, Cronaca del P. Aless. Righetti Min. Conv., ibid., n. s. II (1915), 29s, 34, 178, etc.; A. Pasini, Il B. Andrea Mastri da Meldola († 1455) dei Fr. Min. Conv., in Miscellanea Francescana, XLVIII (1948), 345—57.
Cf. D. Sparacio, M. C., Gli studi di storia e i Min. Conv., in Miscellanea Francescana, XX (1919), 101—5, 113—23; de Righini eiusque operibus in particulari cf. C. Tonini, La cultura letteraria e scientifica di Rimini dal sec. XIV ai primordi del XIX, II, Rimini 1884, 470s; Ser. Gaddoni, O. F. M., I Fr. Minori in Imola, Quaracchi 1911, 138; Salv. Tosti, O. F. M., Ordinationes Fr. Min. Conv. gen. et prov. Marchiae saec. XV, in Arch. Franc. Hist., XVI (1923), 127—31.