Supplementum ad "Bullarium Franciscanum" Ex Quodam Opere Inedito I. H. Sbaralea Restituendum
by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955
p. 124
I. — DE DUOBUS CODICIBUS DEQUE OPERIS AUCTORE
1. Opus continetur in sequentibus duobus codicibus: Primus (= S), apud nos; chart., pp. iv + 279, mm. 277 × 196, unica manu conscriptus, exceptis nonnullis foliis adnexis documenta et epistolas ferentibus et pp. 277 et 279; coopertus est pergamena, et in dorso auro impressa sunt verba: Provincia Bononiensis. Hunc codicem emerunt PP. B. Bughetti et S. Gaddoni a Patribus Conventualibus conventus S. Francisci Bononiae.
Alter codex in Bibl. Gambalunga, Arimini, MS 165 (= R); chart., pp. 468, mm. 290 × 120, duplici saltem manu conscriptus; alterius manus sunt "Additiones" inde parum a principio (pp. 342—468); coopertus recentius dimidia pergamena. Inscriptionem in dorso iam novimus .
Potius quam de duobus codicibus, loquendum esset de duplici redactione eiusdem operis, quarum primam exhibit S, secundam vero R. Uter codex idem opus continet eumdemque textum, sed non desunt differentiae; v. g. quae vix enuntiata sunt in S, integre referuntur ab R, ita ut bullas, inscriptiones aliaque documenta, quorum S exhibet tantummodo Incipit, integre invenies in R (cf. S, p. 209, 213 s, 219, 224, 226—8; R, p. 231, 238, 243, 253, 269, 273—5, 278). Adsunt quoque additiones non parvi momenti; sic documentorum series in R, p. 355—67, ad sacellum S. Antonii iuxta conventum Ariminensem spectantium, penitus desideratur in S, p. 221.
Character duplicis redactionis evidentior fit si partium dispositio comparative inspiciatur. Index generalis capitum totius operis exhibetur ab S (p. I—III) et omittitur ab R. In cap. 1 (S, p. 1—17; R, p. 1—10) agitur de Provincia in genere, de loco ab eadem habito in antiquis Provinciarum elenchis, de S. Antonio Patavino qua eius patrono etc.; recoluntur fratres in scriptis insigniores, praestantiores quoque ratione dignitatis cum in Ecclesia tum in Ordine; agitur de Inquisitione in provincia Romandiolae Minoribus concredita, sed series Inquisitorum — ipso auctore confitente — imperfecta est valde ob monumentorum defectum. Cum de interna Provinciae constitutione, de professoribus ac de gymnasiis disseritur; dein conspectus traditur conventuum. — In cap. 2—6, scilicet in quinque capitibus ratione quinque Custodiarum quibus efformabatur Provincia, de singulis conventibus agitur, primo
Apud. G. Mazzatinti, Inventari dei Mss. delle Bibl. d'Italia, II (Forli 1892), 155, praebetur tantummodo notitia voluminum sub Righini nomine insimul sumptorum.