Supplementum ad "Bullarium Franciscanum" Ex Quodam Opere Inedito I. H. Sbaralea Restituendum

by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955

p. 127

"Inter praecipuas marmoreas inscriptiones quae in hac aderant ecclesia, omnes et singulas a P. Francisco Ant. Righini imolensi, dicti conventu alumno, ante fabricae demolitionem in integrum recollectas et adunatas, quas quisque legere potest in dicto Archivio descriptas, quinque sequentes tantummodo perpetua memoria dignas conspicio (S 202, R 224).

Ulterius simile testimonium occurrit ubi de Sigismundi Malatestae sepulcro in templo S. Francisci, Arimini:

Fuerunt quoque nonnulli qui insulse suspicarunt Sigismundum non intra sepulcrum istud tumulatum extasse, ideoque P. Franciscus Ant. Righini huiusmodi conventus alumnus in praesentis historiae beneficium tum istud tum alia Malatestarum monumenta in hoc templo existentia summo testimonium comitatu instrumentum per notarium rogando adaperiri et invisere voluit. Hic vero dum S breviter refert de inquisitionis exitu, R prosequitur: Actum vero Notarii tale est: ... A dl 24 agosto 1756, in Rimino nella chiesa delli M.RR.PP. Min. Conventuali alla presenza ... del P. M Regente Tondini configlio di detto convento ... fu fatta aprire da me sottoscritto fr. Francesco Ant. Righini configlio di detto convento e Procuratore del medesimo etc. la cassa di Sigismondo ... (S 212s, R 238).

In his duobus testimoniis textus utriusque codicis pari passu progressus est; in sequenti vero mentio ad inquisitiones a Righini peractas habetur tantum in R:

Supradictae vero arcae marmoreae sequuntur, in quarum prima sequentia verba leguntur: Basinii Permensis etc. De hoc poeta nulla mentio habetur praeter quam quod a Wossio dicitur vitam apud Sigismundum Arimin. duxisse ... (S 209).

Supradictae vero septem arcae marmoreae sequuntur, unaquaeque subtus respectivum fornicem pariter ex marmore secus viam meridiem, versus quas arcas omnes ad praesentis historiae sinceram perfectamque relationem ... invisere voluit P. Franciscus Ant. Righini huiusmodi conventus Procurator, die 16 augusti 1756, actum authenticum de tali aperitione conficiendo, qui talis est: ... Questo dl 16 agosto 1756 ... alla presenza ... di me fr. Franc. Ant. Righini ... fu aperta la prima cassa di marmo posta al lato di questo tempio di S. Francesco in faccia al Seminario, in cui sta scritto Basini Parmensis poetae ... De hoc poeta ..., sicut in S (R 232).

Hucusque quaestio usquequaque clara evasit: Provincia Bononiensis tribui non potest Righini, cum ipsius auctoritas in opere proponatur, et ex alio capite, scilicet ex inscriptione cod. S auctor innotuit, cui opus adscribendum erat. Sed huic manifestae conclusioni duo sequentes