Supplementum ad "Bullarium Franciscanum" Ex Quodam Opere Inedito I. H. Sbaralea Restituendum

by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955

p. 128

textus ita contradicunt, ut praedicta in dubium revocare videantur, nam nomini Righini, prout habet S, substituitur in R: ego ipse, scilicet Righini; et ulterius loco formula quidam, ab S adhibita, ab R commutatur in Ego ipse, scilicet Righini. Clarius hoc ostendetur expositione textum:

... in sinistra tenens. Adaperuit hanc arcam invisendi gratia supracitatus P. Righini anno 1756, die 22 iulii, praesentibus plurimis testibus ac notario, qui actum de tali aperitione confecit, ibique reperta fuerunt plurima ossa mortuorum ... Post duas descriptas capellas ... (S 219).

Duos errores in Apologetica Garuffii circa hoc tumulum lego: unus est circa mortem Isottae, quae non anno 1450, ut ipse testatur contra card. Picolomini, sed circa an. 1470, de quo satis superius; alius autem circa existentiam corporis Isottae, quod revera adest intus tumulum, et non in pavimento capellae, ut videre voluit una cum testibus Religionis quidam anno 1756, die 16 augusti.

Arcus vero capellae ... (S 223s).

... in sinistra tenens ... Hanc quoque arcam ego ipse adaperui invisendi gratia die 22 iulii 1756 ad huiusmodi historiae illustrationem, praesentibus plurimis testibus ac notario, qui actum de tali aperitione confecit tali pacto: ... questo di 22 luglio 1756 ... da me fr. Franc. Ant. Maria Righini de Min. Conv. di Rimino, attuale Esattore e Procuratore in esso ... Post duas descriptas capellas ... (R 253 ss).

Duos errores in Apologetica Garuffii supracitata circa hoc tumulum lego: unus est circa mortem Isottae, quae non anno 1450, ut ipse testatur contra card. Picolomini, sed circa an. 1470, cum superstes fuerit Sigismundo, ut superius ostensum fuit. Alius autem error Garuffii est circa locum, in quo nunc reperitur corpus Isottae, ipse enim testatur tempore Pii PP. V corpus desumptum fuisse ex hac arca et subtus in pavimento capellae tumulatum. Hoc autem minus verum, nam ego ipse sinceritatis gratia in beneficium praesentis historiae volui me clarificare; ideo die 16 augusti 1756 una cum testibus et notario conditum fuit sequens actum publicum et authenticum: ... questo di 16 agosto 1756 alla presenza del M R. P. M Caffarelli, P. Mro Tondini, P. Bac. Prospero Marmiroli, tutti dell'Ord. de Min. Conv. di S. Francesco ... e di me fr. Franc. Ant. Righini ...'

Arcus vero capellae ... (R 269s).

Quomodo explicatur haec nominis substitutio? quomodo haec solvitur difficultas? Si examini scripta Righini subiiciuntur, evidentissime elucet intimam exstare relationem inter eius opera certa et