Supplementum ad "Bullarium Franciscanum" Ex Quodam Opere Inedito I. H. Sbaralea Restituendum
by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955
p. 141
capellam in honorem S. Sigismundi in civitate Ariminensi, partim in prophano et partim in sacro locis ecclesiae domus S. Francisci ord. Fr. Min. fundandi illamque ex tunc 5000 florenis auri de Camera dotandi, statuit quod eadem capella alicui personae ecclesiasticae seu religioso loco nullatenus sit subiecta ac ex fundatione et dotatione praedictis alicui heredi nullum ius patronatus quaesitum sit, quodque cappella a solutione quartae immunis exsistat.
Nicolaus ... dilecto filio nobili viro Sigismundo Pandulpho de Malatestis civitati nostrae Arimin. ... Ad ea ex apostolicae servitutis ... Dudum siquidem per Nos accepto ... Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnat. domin. 1448 ... anno II.
R 243; S 214 nonnisi regestum profert; ed. a C. Ricci, Il Tempio Malatestiano, 585, ex orig. in "Arch. stor. Com. di Rimini: Bolle pontificie, ad ann."; praecedens quoque bulla, de qua hic mentio fit, desideratur in BF, ubi tamen habetur alia an. 1452 (BF n. s. I, 785s, n. 1575) indulgentias concedens visitantibus eamdem capellam, pro cuius historia cf. R et S, l. c., et Ricci, ibid., 365—409 et passim; A. Pica, La chiesa di S. Francesco in Rimini, in L' Italia sacra, I (1930), fasc. 12, p. 621—806; etc.
12. 21 maii 1455. Callistus III facultatem facit Francisco de Padua episc. Ferrariensi reducendi legatum 100 ducatorum annuatim in pias causas persolvendorum vi testamenti q. Alberti de Bonacorsis, ad instantiam duorum testatoris filiorum, eo quod unus ex eis, scilicet Antonius Maria, octo filiis gravatus sit, alter vero, scilicet Iacobus Maria, decem filios habeat, quorum una nubilis est et duo tantopere gravati sunt propter alia gravamina in dicto testamento apposita, quod non possunt legato satisfacere, aliter emendicare cogerentur. Legatum 100 ducatorum reducitur ad 100 libras, quarum 60 persolvendae sunt annuatim fratribus conventus S Francisci Ferrariae et 5 rectori ecclesiae S. Gregorii in eadem civitate etc.
Apostolicae Sedis providentia ... Datum Romae apud S. Petrum anno 1455, XII Kal. iunii ... anno I.
R 358s.
13. 6 iulii 1459. Pius praeposito ecclesiae S. Petri in Curte, Cremonensis dioecesis, mandat quatenus malitiose occultantes et detinentes bona immobilia et mobilia, guardiano et fratribus conventus Cremonensis ord. fr. min. pro reparatione et conservatione eorumdem domus et ecclesiae in eleemosynam relicta, ad restitutionem sub poenis compellat.