Supplementum ad "Bullarium Franciscanum" Ex Quodam Opere Inedito I. H. Sbaralea Restituendum
by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955
p. 142
Significaverunt nobis . . . Datum Mantuae anno . . . 1459, pridie Nonas iulii . . . anno I.
R 376, ex originali cum plumbo.
14. 3 apr. 1464. Pius II facultatem concedit fr. Francisco de Saona circa abbatissarum monasteriorum O. S. C. institutionem.
Pius II. Dilecte fili . . . Per alias litteras nostras in forma Brevis commisimus devotioni tuae ac mandavimus ut visitationi et reformationi conventum, locorum ac monasteriorum Ordinis S. Clarae ac praesertim provinciae Tusciae dilibenter intenderes, quod te fecisse accepimus ac nobis admodum placet. Cum autem intellexerimus fide digna relatione interdum contingere ut pro reformatione aliquorum monasteriorum huiusmodi propter defectum personarum idonearum abbatissatus officio abbatissam externam eligere opus sit, nec tamen moniales ipsae ad quas iuxta statuta ipsarum electio novae abbatissae spectare videtur, extraneam eligere velint, nos bono regimini ac gubernationi dictorum monasteriorum providere volentes, devotioni tuae, de cuius integritate plurimum confidimus, facultatem et potestatem concedimus per praesentes ut in eventum defectus personae ideoneae abbatissatui alicuius dictorum monasteriorum possis et valeas externem abbatissam in eis et quolibet eorum iuxta conscientiam tuam instituere et deputare auctoritate apostolica . . . Datum Senis, sub anulo Piscatoris, die 3 apr. 1464 . . . anno VI.
Arch. Status Bononiae, S. Francesco, Campione Rosso, M 346/5089, n. 91. Perg. orig., mm. 330 × 30, in dorso: Dilecto filio Franc. de Saona vicario gen. ord. min., cuius Brevis in R 431 traditur tantummodo regestum. De hac materia cf. B. Bughetti, Acta officialia de regimine Clarissarum durante saec. XIV, in Arch. Franc. Hist., XIII (1920), 89ss.
15. Anno 1469. Paulus II generali in spiritualibus vicario episcopi Bonon. mandat prout in praecedenti bulla sub n. 13.
Significaverunt nobis . . . coram populo etc. in alio simili de conventu Placentiae etc. Datum Romae apud S. Petrum, anno 1469 . . ., anno VI.
R 424. Bulla huius tenoris pro conventu Placentiale, quae hic adducitur, item desideratur in BF, saltem sub Pauli II pontificatu.
16. 9 iulii 1472. Sixtus IV, cum aedificia domus S. Francisci de Varignana ord. fr. min., dioecesis Bonon., vetustate et certis aliis sinistris eventibus adeo ruinam minentur quod fratres in illa residentiam facere minime possint nisi ipsa domus totaliter reparetur, et cum ipsi fratres reparare non possint nisi eis de alicuius subventionis auxilio provideatur, eximit eamdem domum ac illius bona immobilia ubicumque consistentia ab omnibus datiis, gabellis et oneribus realibus, personalibus ac mixtis,