Aureoli's Unpublished Reportatio III Dist. 3, Q. 1-2

by E. M. Buytaert in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955

p. 166

15 2. Secundo dico quod potuit virtute divina praeservari a peccato originali, et omnes in hoc concordant. Et ratio est quia potentior est Deus in praeservando quam caro in inficiendo, et ideo Deus potuit praevenire infectionem; et in hoc similiter omnes concordant.

3. Tertio ostendo quod de facto fuit praeservata. Primo sic: quidquid N 127 possibile et condecens est Virgini, sibi debet attribui; / modo hoc fuit possibile, ut probatum est; est etiam condecens, quia decuit quod mater Dei esset mundissima: cum enim esset mater gratiae, decuit quod numquam aliqua contraria dispositio ad gratiam misceretur.

Et iterum, Augustinus probat quod corpus suum non est incineratum, 25 quia non decuit; et minus decuit quod peccato originali pollueretur, et credo quod beata Virgo plus optat non pollui peccato originali quam quod corpus suum non fuerit incineratum et magis de hoc gaudet.

Item, secundum omnes sanctos numquam peccavit venialiter, quia non decuit quod pollueretur peccato veniali actuali; et certe maior 30 macula est peccatum originale. Et hoc patet in exemplo sensibili: si corporale ad corpus Christi reponendum cadat in lutum foetidum et corruptum, quamvis optime lavetur et mundetur, numquam tamen esset aptum ad reponendum corpus Christi, immo magis esset abominabile quam ante.

35 Item, maior gratia fit illi qui non permittitur cadere in lutum quam fiat illi qui permittitur cadere, sed statim sublevetur.

15 praeservari | conservari L 16 est mg P 17 in om. LN 18 infectionem | infectiones carnis N, infectione carnis P || similiter omnes transp. P, omnes communiter N 19 facto | fuit sic add. del. P || Primo om. P || sic | sicut L || quidquid | quid est N 20 est . . . attribui | debet attribui virgini N, est virgini, debet sibi attribui P || modo | sed N 21 est om. P, et N 22 Dei | domini N || esset | sit L || decuit | decet N 23 numquam | antequam N || dispositio | dispositione NP || misceretur | reficeretur N 24 est | fuit N 25 pollueretur | inficeretur N 27 quod om. N 28 quia | quod l. o. P 29 peccato | originali add. L || veniali actuali | actuali vel veniali N || et | hoc add. L || maior | est add. N 31 corpus . . . cadat | reponendum corpus christi cadat N, corpus cadat reponendum P 32 lavetur | postea add. N 32—33 numquam . . . reponendum | et dicetur episcopo quod ipsum consecraret ad celebrandum et ponendum super illud N 33 reponendum | ponendum l. o. P || esset om. P 33—34 immo . . . ante | si sciret ipsum prius sic pollutum, statim repelleret, quia abominabile esset ipso facto N 36 sed | et L, si N