Aureoli's Unpublished Reportatio III Dist. 3, Q. 1-2

by E. M. Buytaert in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955

p. 167

Sed forte dices quod tunc derogatur sanctitati Christi, passioni et redemptioni eius. Dicendum quod non; Christus enim, hoc non obstante, fuit sanctior beata Virgine, quia ampliorem gratiam habuit ex conceptione sua; debuit enim concipi sine peccato, cum fuerit conceptus ex 40 virtute Spiritus Sancti. Similiter perfectius redemit ipsam a peccato quam si cecidisset in peccatum. Nonne Christus redemit beatum Petrum a morte aeterna, et tamen numquam fuit in illa morte? Perfectius ergo redemit quando praeservavit a peccato quam si permitteret cadere in peccatum, et postea emendaret.

45

Sed quid dicemus nos ad auctoritatem beati Augustini De fide ad Petrum, ubi dicit: "Firmissime tene et nullatenus dubites omnes nasci in peccato", ita quod nullum excipit nisi Christum? Certe eadem auctoritate probaretur de nativitate eius quod fuit nata in peccato.

Unde sciendum quod duplex est conceptio: una seminis, puta in 50 commixtione seminum; alia hominis quando primo anima unitur corpori, scilicet quadragesima die post conceptionem seminis. Item, peccatum originale dupliciter sumi potest: uno modo pro concubitu libidinoso, qui est in actu generationis; alio modo pro qualitate morbida consequente conceptionem in foetu. Item, contrahi peccatum originale potest 55 intelligi vel de iure semini debito, vel de facto.

Modo per istas distinctiones potest responderi ad omnes auctoritates quae sunt vel esse videntur ad oppositum. Vel enim loquuntur in generali, nullum excipiendo, et tunc exponendae sunt pro pluribus, secundum quod dicitur "omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt": loquitur 60

37 sanctitati | sancti L 37—38 passioni et redemptioni transp. L 38 eius | ipsius N || hoc om. L., in hoc P 39 fuit | adhuc add. N 40 sua om. L || cum fuerit conceptus | originali quia N || ex mg P 42 beatum om. N 43 a | de L || numquam | non L || morte | eterna add. N 44 praeservavit | preservat NP 45 emendaret | mundaret P 47 tene | crede P || dubites | dubita NP 49 fuit | fuerit P || nata | natu L || peccato | christo L., originali add. N 50 sciendum | est add. N || puta om. N 51 alia | est conceptio add. LP || quando | homo add. del. N || primo anima transp. N 52 quadragesima | quarta P 53 sumi potest transp. NP || concubitu | cubitu L 54—55 consequente | consequens N 55 contrahi om. L 56 semini | semine N., sine P 57 Modo om. N || distinctiones om. N || omnes | istas N || auctoritates om. L 59 excipiendo | experiendo L., exequendo N || exponendae | exponenda LP 60 dicitur | in psalmos add. N || simul om. P || facti sunt | etc NP

46—48 Potius, Fulgentius, De fide ad Petrum 26, P. L. 65 701. 50—56 Cf. Aureoli, Tractatus de Immaculata Conceptione, edit. Quaracchi 1904, 35—48. 60 Ps 13 3.