Aureoli's Unpublished Reportatio III Dist. 3, Q. 1-2

by E. M. Buytaert in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955

p. 169

quod a pluribus celebratur, fit de conceptione seminis, non de conceptione hominis quae fuit post forte quadraginta diebus, sicut fit in feminis.

III. Ad argumentum dicendum quod omnes in Adam causaliter 85 peccaverunt et de iure, non formaliter nec de facto, vel 'omnes peccaverunt' lege 'quamplurimi', sicut dictum est "omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt", ita quod fit distributio accomoda sicut frequenter fit in sacra Scriptura.

[Quaestio Secunda]

LP

N

I. Utrum, si beata Virgo Maria concepta fuisset in peccato originali, potuisset sanctificari in eodem instanti in quo conceptu fuit.

I. Utrum, si beata Virgo fuisset concepta in originali, fuisset sanctificata in instanti conceptionis suae.

5

1. Videtur quod sic, quia quies et motus possunt fieri simul in eodem instanti respectu diversorum agentium, ut patet de faba ascendente contra motum molae descendentis; in instanti enim in quo obviant sibi, movetur quieta faba deorsum mola, quia aliter mola quiesceret, et quiescit etiam quia inter motus contrarios et reflexos est necessario quies media. Ergo a simili, culpa et gratia potuerunt simul esse in Maria.

1. Quod sic, quia quies et actus possunt simul esse in eodem instanti respectu diversorum agentium, sicut patet in faba ascendenti, mota a mola descendente. Ergo simul sunt quies et motus; ergo culpa et gratia in Maria.

15

83 de | eius add. P || non om. L 84 quadraginta diebus transp. L || fit | fuit L 85—86 causaliter peccaverunt transp. N, peccaverunt om. P 86 non | nec L || facto | peccaverunt add. L 86—87 omnes peccaverunt | omnem N 87 lege | id est P, in N || quamplurimi | plurimi N 88 simul ... sunt om. N, inutiles tantum P || fit | sit L 88—89 frequenter fit transp. N 2 Virgo om. P 3 concepta fuisset transp. P 8 fieri simul transp. P 12—13 enim .. obviant | in quo enim obviat L 13 movetur quieta | mota P 14 deorsum | contra add. P 14—15 aliter mola | alio in casu P 16 quia om. P 19 Maria | instanta L

85—86 Cf. Rom. V 12. 87—88 Ps 13 3.

7—19 Henricus Gandav., Quodlibet XV 13, edit. Paris. 1518, fol. 585v.