Aureoli's Unpublished Reportatio III Dist. 3, Q. 1-2

by E. M. Buytaert in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955

p. 168

enim ibi de peccato actuali, a quo tamen beata Virgo fuit immunis; vel in speciali de beata Virgine, et tunc vel intelligitur de peccato originali quod est in concubitu parentum, et certum est quod beata Virgo fuit concepta in tali concubitu libidinoso, et isto modo potest exponi auc- 65 toritas beati Augustini, et isto modo etiam loquitur beatus Bernardus Ad Lugdunenses; vel loquuntur de iure, quia ex iure et debito contraxisset N 128ra peccatum / originale, nisi fuisset praeservata, et hoc est quod aliqui dicunt quod contradixit peccatum originale causaliter et virtualiter, non autem formaliter.

70 4. Quarto patet quod de conceptione eius potest fieri festum. Si enim loquamur de conceptione hominis, quae fuit quando animata fuit caro, certum est quod tunc non fuit ibi peccatum originale contractum, ut dictum est. Si autem loquamur de conceptione seminis, sic etiam potest celebrari, non de actu libidinoso parentum, sed primo ratione materiae 75 ministratae, scilicet ratione seminis, quia ista erat ordinata ad sanctificationem et sanctitatem; secundo ratione miraculorum ibi factorum, quia ibi a sterilibus fuit materia foecunda seminata et decisa, eo modo quo facimus festum de liberatione Petri a vinculis; tertio ratione etiam L 11vb utilitatis / quam consecuti sumus per ipsam conceptionem, illo modo 80 quo facimus festum de cathedra sancti Petri propter utilitatem quam consecuta est Ecclesia per doctrinam suam. Et ideo, istis et aliis multis de causis, potest de conceptione seminis fieri festum. Et istud festum,

61 enim om. N || actuali | originali P, originali actuali L || tamen om. P || fuit om. P 62 de | a P 64 isto modo | secundum hoc N 64—65 auctoritas beati Augustini | Augustinus prius inducta N 65 etiam om. L 66 Ad Lugdunenses | de ludis L, ad iudeos P || loquuntur | loquitur LP || iure | quod de iure quod L 67 quod | quia N 71 enim om. P || quae | qui L || quando animata | conservata P 72 non fuit ibi peccatum | non fuit peccatum ibi L, ibi non fuit peccatum P 73 de | a N || seminis | hominis N, et add. P 73—74 etiam potest transp. LN 74 actu | actuali P || parentum | parente L 75 ista | ipsa 76 sanctificationem | seminis add. L || secundo | materie N || ratione | etiam add. N 77 ibi a sterilibus | a similibus N || decisa | de asa P 77—78 eo . . . tertio | sicut ergo fit festum in ecclesia de vinculis petri, quando fuit liberatus, sic in proposito est dicendum N 78 etiam om. L, et N 79—80 illo . . . facimus | aliquo (del.) modo isto quo facimus L, sicut enim fit N 80—81 propter . . . suam | non quia cathedra habeat sanctitatem, sed quia per doctrinam petri in cathedra ecclesia utilitatem est consecuta, sic ecclesia utilis per conceptionem ipsius N 81 et om. P 82 de causis | modis N || de . . . festum | fieri festum de conceptione seminis N || istud | illud P 82—83 Et . . . seminis | et sic fit in ecclesia festum de ista conceptione N