Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955

p. 285

de sacramento matrimonii, primo in generali, secundo in speciali, ibidem, Cum igitur coniugium sacramentum sit, etc.

Quantum ad primum primo docet breviter veritatem, secundo describit errorem, ibi, fuerunt autem nonnulli haeretici. In prima parte primo assignat multiplicem institutionem sacramenti coniugii, secundo ponit differentiam inter illos institutiones, ibi, prima institutio habuit praeceptum, Cum igitur etc. Haec pars divitur quia primo agit de sacramento matrimonii in quantum sacramentum, secundo in quantum coniugium, Dist. XXVII. Post advertendum quid sit coniugium, etc. Subdivisio partium lectori relinquitur.

Quantum ad istam distinctionem quantum ad tria quaeritur de sacramento matrimonii, primum est de sacramento matrimonii in quantum est matrimonium; secundo, de ipso in quantum sacramentum; tertio, quaeritur de ipso quantum ad institutionem ipsius.

Quantum ad primum quaeruntur tria. Primum est utrum quantum ad generationem vel procreationem prolis debite sit necessarium matrimonium, sive vinculum inseparabile inter virum et feminam, et hoc vel unius ad unam vel unius ad plures? Secunda quaestio est utrum sit determinate unius ad unum? Sed hoc habet postea proprium locum. Propter hoc sciendum est utrum sit necessarium quantum ad omnes, scilicet utrum omnes teneantur ad illud tantum cum utrumque sit utile vel expediens (mutil.), vel non?

Quantum ad primum, videtur quod sine matrimonio possit sine peccato proles procreari vel mulier a viro cognosci.

Nullum opus regulatum a lege aliqua laudabili subiacet calumniae vel reprehensione; virum cognoscere mulierem est huiusmodi, quia secundum legem naturae factum. Unde in Decretis, Dist. I, "Ius naturale est commune omnium nationum eo quod ubique instinctu naturae non constitutione habetur aliqua, ut viri et feminae coniunctio." Ergo sine omni alio non potest reprehendi. Ergo non exigitur matrimonium.

Secundo, nullum opus transiens super naturam debitam habet calumniam vel reprehensionem, ut dare eleemosynam pauperi, virum cognoscere mulierem, et huiusmodi, quia secundum naturam hic est agens, illa vero ut materia vel patiens. Ergo, nullo alio addito omni reprehensione caret iste actus. Ergo, non exigitur matrimonium.

Item, quia actus nutritivae non est alligatus alicui cibo, unde nutritiva non determinat sibi materiam; sed qua ratione super istum cibum, possit transire suus actus, sic super quemlibet. Ergo, a simili et actus

Decret. Grat. Dist. I, c. VII (ed. Friedberg I, 2).