Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 286
generativae non debet determinare materiam vel personam. Ergo, qua ratione suam potest cognoscere, eadem potest non suam, et qua ratione unam ita aliam potest cognoscere, et omnes indifferenter, et sic non exigerit matrimonium ad hoc.
Contra. Si iste posset cognoscere aliquam non suam, qua ratione posset istam cognoscere et quamlibet posset, et si sic confunderetur ordo generationis humanae, et nesciret quisquis esset pater eius, nec pater sciret quis esset eius filius. Ergo, in rebus humanis non servaretur iusta transitio haereditatis, et periret etiam dilectio filii ad patrem et patris ad prolem. Contingeret etiam ex hoc quod homines se invicem interficerent et bellarent propter mulieres, quia quilibet diceret quamlibet esse suam, et sic periret ordo et iustitia in humano genere. Ergo, necessarium est matrimonium ut sit ordo et iustitia huiusmodi servata. Oportet igitur quod sit vinculum inseparabile inter virum et mulierem vel mulieres, ita quod non sit ei indifferens cognoscere omnes, sed oportet quod aliqua vel aliquis determinate.
Secundo, quia in natura est determinatio in patientibus, sicut in agentibus. Unde sicut agentia non sunt confusa ad invicem sed distincta, sic et patientia illis agentibus respondentia in quantum huiusmodi distincta sunt. Ergo, et non sunt omnia patientia respectu cuiuslibet agentis. Sed haec patientia vel illa respondent et determinata sunt illi agenti et haec illi. Ergo, similiter, cum ratio immitetur dictamen naturae, debet esse in genere humano sive inter virum et mulierem, cum vir sit sicut agens et mulier sicut patiens, quod sicut unus vir ab alio distinguitur et non est alterius, similiter et mulier una vel plures sint determinate istius, ita quod non alterius. Sed in natura ita est quod natura in quantum natura invincibiliter et in perpetuum se habet ad id ad quod est. Ergo, et similiter in coniunctione quae est in matrimonio se debet habere vir, id est agens, inseparabiliter ad patiens vel ad mulierem, vel ad mulieres sibi determinatas. Et ita inseparabile vinculum debet esse unius ad unam vel ad plures determinate, et ita matrimonii vinculum debet praecedere copulam carnalem viri et mulieris.
Tertio, quia effectus perfectio dependet a perfectione causae immediate; sed in prole est inseparabilitas seminum viri et mulieris ergo et in viro et mulieri debet esse inseparabilitas. Sed non potest esse secundum substantias suas per naturam. Ergo, oportet quod sit eo modo quo potest esse, et debet suppleri a ratione quod natura non facit. Ergo, ratio debet
b. aliquis add. et expung. in.
c. dependet add. et delet. dependet.