Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955

p. 311

definitione sponsalium promissio ad differentiam facti. Ponitur ex hoc parte futurarum.

Quod ergo primo obicitur quod pluribus modis quam promissione contrahuntur sponsalia, dicatur quod promissio est in sponsalibus essentiale. Quod autem fiat per nuda verba, vel sic vel sic, hoc est accidentiale, quia in definitione non debet poni nisi quod substantiale est. Et ideo bene ponitur ibi promissio.

Quod secundo obicitur quod non semper sponsalia sunt futura, quia non semper eveniunt nuptiae, dico quod est futurum in re et est futurum tantum in fide. Si non sint futura in re, tamen futura sunt in fide promittentis cui se credunt invicem. Est autem fides dupliciter, scilicet pactionis et fides consensus. Hanc duplicem fidem distinguit Augustinus, et habetur XXVII, q. II, cap. ultimo , et Extra De sponsa duorum , cap. Duobus, et de fide pactionis. Loquitur in hac responsione, quia haec est promissio de futura ut patet in littera .

Quod tertio obicitur quod nuptiae non sunt de essentia matrimonii, dico quod nuptiae aliquando dicunt solemnitatem matrimonii ut coniugium, unde "Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae" , et "Homo quidam rex fecit nuptias filio suo" . Aliquando solemnitatem matrimonii, quae est gaudium et exultatio illius. Dicunt etiam aliquando ipsum matrimonium, unde, "Non nubent neque nubentur" , et alibi, "Erunt homines nubentes et nuptui tradentes" , et hoc ultimo modo sumitur ibi.

(Continuabitur)

KILIAN F. LYNCH, O. F. M.

St. Bonaventure, N. Y.

Decret. Grat. c. 51, C. 57, Q. II (ed. Friedberg I, 1078).

c. Duobus modis, t. IV De Sponsa duorum, X, I. IV (II, 680).

Cf. IV Sent. (Lombardus), Dist. XXVII, cc. IX et X (ed. Quaracchi II, p. 922).

Joh. II, 1.

Matt. XXII, 2.

Matt. XXII, 30.

Matt. XXIV, 38.

m. utrobique in caput expung.