Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955

p. 310

quod etsi consensus interior non recipit virtutem efficiendi a verbo exteriori, recipit tamen ab eo quod sit signum, sic aliquid recipit ab eo. Unde in hoc est similitudo eius quod est signum et res in hoc sacramento et in aliis. Unde consensus interior numquam signum esset nisi verba essent exterius prolata vel aliquid aequivalens factum, et ideo ab exteriori accipit quod sit signum, etsi non quod efficiat.

Quantum ad secundum principale quaeruntur tria, quia quaeritur primo de causa matrimonii initiati, scilicet de sponsalibus; secundo, de causa matrimonii rati; tertio de causa matrimonii consummati, quia haec tria sunt in matrimonio, et de his omnibus tangitur in littera.

Quantum ad primum quaeruntur tria, primo, de definitione sponsalium, sive quid sint sponsalia; secundo a quibus possint contrahi sponsalia; tertio, utrum possint dissolvi.

Circa primum, sponsalia definiuntur XXX, q. V, Nostrates , "Sponsalia secunda sunt promissio futurarum nuptiarum".

Contra hoc primo obicitur quia sicut habetur in principio Summa de Matrimonio , sponsalia contrahuntur quattuor modis nuda scilicet promissione etc., sicut ibi habetur cum concordantiis. Ergo, videtur definire genus per speciem, vel quod diffinitum sit in plus quam definitio. Secundo, quia quod futurum est aliquando erit; sed aliquando post sponsalia non sequuntur nuptiae, quia separantur sponsi. Ergo, male ponuntur ibi quod dicitur futurarum. Tertio, quia nuptiae nec sunt ipsum matrimonium, nec de essentia matrimonii, sed solum de solemnitate illius. Ergo, cum sponsio sit respectu matrimonii futuri, non solemnitatis, videtur quod non bene ponitur ibi nuptiae, sed debet ibi poni matrimonium.

Respondeo. Bona est illa definitio sponsalium, et datur per differentiam ad matrimonium, et quia matrimonium consummatum sequitur matrimonium ratum, ideo ex differentia ad ratum supponitur simpliciter differentiam ad matrimonium. Datur ergo illa definitio per commune et per differentias. Commune est ibi nuptiae, differentiae autem sunt ibi promissio et futurum per differentiam ad duo quae sunt in ratificatione matrimonii, scilicet, factum de praesenti, consensus scilicet quo uterque coniugum transit ad dominium alterius, et verbum huius consensum designans, quod verbum similiter est de praesenti, et exhibitionem quandam de praesenti significat per differentiam. Ergo, ad verbum de praesenti quod est in ratificatione matrimonii dicitur in

c. 3, C. XXX, Q. V (ed. Friedberg I, 1105).

Non inveni.