Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956

p. 384

EDITIONS OF DISTINCTIONS XXVI AND XXVII OF ANONYMOUS BRUSSELS BIBLIOTHEQUE ROYALE 1542

(Continuatio)

f. 223va Postea quaeritur quando, id est in qua aetate, possunt contrahi sponsalia?

Quod autem in septimo anno et non ante dicunt plura iura, Extra. De Spon. impuberum, Accessit, et Ex litteris .

Secundo, si postquam ad septem annos pervenerint, possunt reclamare, et irritare quidquid ante factum est, Extra. De spon. impuberum, Decessit , at argumentum a simili De voto religionis, Dist. XXVIII, De his; XX, qu. 1, Illud .

Tertio, quare matrimonium initiatum est semiperfectum, quia ad existentiam rei in actu concurrunt materia sufficienter disposita et forma. Ergo, per sponsalia sufficienter disponatur huiusmodi materia, et non exigitur postea nisi consensus de praesenti. Videtur quod quasi dimidium facti illius sit initium. Unde illud dimidium facti qui bene coepit habet. Ergo, si perfici non potest secundum iura donec vir habet quattuordecim annos, videtur quod medietas huius temporis recte respondet initio matrimonii. Ergo, septennium tam in viro quam in muliere.

Contra. Videtur quod minus de tempore sufficiat, quia legimus in Beato Gregorio de puero illo quinque annorum quod blasphemabat, ergo iam discretionem aliquam habebat; ergo cum discertio sufficiat ad consensum, videtur quod ante septem annos possint consentire ad sponsalia.

Item, Extra. De spon. impuberum , De illis, malitia supplet aetatem.

Respondeo. Tempus septem annorum ad sponsalia contrahenda determinatum est per iura, et ad hoc potest esse duplex ratio, quia cum

c. 5, Accessit, X, De desponsatione impuberum, IV, 2 (II, 673).

Read "Accessit" instead of "Decessit", and cf. preceding note.

Cf. Decret. Grat. c. 5 De iis, Dist. XXVIII, and ibid. c. 10, C. XX (ed. Friedberg, I, 101, 845).

IV Dial., c. 18 (PL 77, 349).

c. 9, De illis, X, De desponsatione impuberum, IV, 2 (II, 676).