Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956

p. 385

ad talem contractum exigatur usus rationis, non debuit ad hoc tempus determinari nisi illud in quo ratio suum usum habere potest quantum ad consensum. Hoc autem est septennium, quod ex duplici via potest perpendi. Primo, per experimentum sensus quia tunc praevidentur pueri, ut in pluribus, astuti et doli capaces, et si in aliquibus praeoccupetur illud tempus, in aliquibus autem plus exigatur temporis. Communiter tamen in annis septem solent rationales esse quantum ad talia, et ideo cum iura in talibus contingentibus non possunt respicere singula, quia impossibile est omnia talia contingentia similiter se habere, ideo respiciunt quod in pluribus, et propter hoc septennii tempus ad hoc determinatum est secundum illud quod dicitur Extra. De spon. impuberum, Litteras , quod ex illo tempore sponsalia placere consueverant.

Quod ergo obicitur in contrarium de puero quinque annorum blasphemante, dicatur quod consuetudines et iura non respiciunt quod in aliquo accidit, sed quod in pluribus. Unde dicitur etiam quod privilegia paucorum non faciunt legem communem.

Per hoc respondetur ad decretalem, quia verum est quod in aliquibus praevenit aetas ratione malitiae, cum consensus non respicit quod singulariter evenit, sed quod commune.

Quod obicitur post quod medietas temporis quod exigitur ad matrimonium sufficit ex parte viri, ergo similiter ex parte mulieris, dicatur quod aliud est ex sponsalibus et aliud de matrimonio, quia sponsalia solum actus requirunt ex parte rationis, scilicet discretionem aliquam qua possit consentire, et quia hoc in utroque sexu convenienter non est ante septimum annum, unde illud tempus secundum tempus viri qui iunior est metitur. Quia ergo in viro non est communiter ante septimum annum, ideo nec in muliere ponitur in pauciori tempore. Et ideo communiter tempus septennii ad sponsalia determinatur. Matrimonium autem non solum perfectionem requirit vel actum ex parte rationis, scilicet, consensum de praesenti, sed etiam potentiam vel perfectionem ex parte naturae vel corporis, secundum quod potentia generativa possit exire in actum quantum est ex parte corporis, et quia ante decimum quartum annum non potest in viro, anno autem duodecimo potest in muliere, et hoc communiter loquendo, quamvis in aliquibus specialiter praeveniatur huiusmodi tempus, ideo patet quod recte medietas temporis quod sufficit ad matrimonium secundum iura ex parte viri determinatur ad sponsalia; ex parte vero mulieris, non.

c. 4, Litteras, X, De despon. impub., IV, 2 (II, 673).