Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956

p. 404

sponsalibus. Ergo, similiter vel magis hic debet esse. Sed recte intelligentes verba prolata iudicarunt hoc esse matrimonium. Ergo, etc.

Contra hoc est quia ibi non est mutuus consensus. Ergo, ibi est defectus causae matrimonii. Secundo, quia hic dicit Extra. De spons., Tua nos fraternitas , ubi ponitur expresse iste casus, et respondetur quod non est matrimonium, quia ibi non fuit consensus sine quo caetera sequentia nequeant perficere coniugale.

Credo tamen quod nec in voto nec in aliqua promissione tenetur fraudulenter proferens consensum non intendens facere quod dicit ad id implendum quod dicit quantum ad Deum, sed tamen peccat sic dicendo et bene faceret implendo si sit in statu quo illud possit adimplere. Et hoc est quia exterior consensus non est nisi signum interioris, interior autem est obligans. Propter quod videtur quod illa ratione praedicta non sit ibi matrimonium sed alia ratione, quia scilicet in matrimonio et est perhibitio assensus proprii, et est acceptio assensus vel consensus alterius, et hoc ultimum est consummativum consensus efficientis matrimonium. Unde si ipse possit dare suum assensum sine hoc quod reciperet assensum alicuius, non esset ibi matrimonium quia non esset mutuus consensus, et claudicaret matrimonium quod esse non potest. Oportet ergo ad hoc quod sit consensus efficiens matrimonium, et quod iste suum assensum praebeat illi quod accipit eam in suam, et quod illa recipiat assensum alterius, in hanc rem, id est quod illa se concedat in suam, et iste hanc recipiat. Cum ergo iste ficte dicit quod accipiat illam in suam, et illa vere respondet quod accipit eum in suam, aut iste non intendit proferre suum assensum nec recipere assensum illius, et sic non est matrimonium, aut licet non praebeat suum, tamen intendit recipere assensum alterius credens quod non ligetur illi, nisi praebeat suum, et sic se decipit quia recipiendo illam in uxorem, dat se illi in virum, quia vir et uxor relative se habent in hoc, quia non potest esse uxor huius quin iste sit vir illius. Et ideo si iste recipit consensum istius ut sit eius uxor, ex consequenti dat suum ut sit vir illius. Et sic est matrimonium inter eos, sicut iste non potest velle esse pater istius, quin velit quod iste sit filius eius. Secundum alium modum non est matrimonium inter eos.

Ad primum ergo dicatur quod non est simile de obligatione quae est in matrimonio et quae est in iuramento, | quia illa est in foro Dei, quia invocatur prima veritas testis, et ideo semper tenetur facere quod dixit, dummodo iuraret licite, quia numquam est veritas testis nisi de vero,

c. 25, Tua nos duxit fraternitas, X, De sponsalibus et transeuntibus, IV, I, (II, 670).