Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 403
puberes non valeat de praesenti, valet pro futuro; ergo, saltem sponsalia contrahuntur. Hoc idem dicit expresse Extra. De spons. impuberum, Tuae nobis .
Respondet Magister quod aut illi intendunt contrahere matrimonium simpliciter, aut intendunt facere quod possunt, ut si dicerent, "Contraho tecum si possum, si non, valeat quod valeat." Primo modo nihil faciunt; secundo modo contrahunt sponsalia.
Sed hoc non videtur sufficere, quia si verba illa non habent in se quod possint inter illa contrahi sponsalia, ergo ex hoc quod illi addunt, valeat quod valeat, nihil fit amplius nisi quod valeant verba. Sed verba istud non habent in se sicut supponunt, cum dicit quod cum simpliciter proferuntur et intendunt contrahere nihil agitur. Ergo, nec illa additione facta adhuc aliquid agitur. Ergo, simpliciter nihil agitur inter eos quod est contra decretalem praeallegatam. Propter quod dicatur quod simpliciter contrahuntur inter illos sponsalia, sicut dicit decretalis , et ratio dicta est iam, quia cum quis dicit "Accipio te in meam," intelligitur quod fit sua, et quod erit sua, et sic in illa forma intelligitur futurum, et sic forma sponsalium intelligitur ibi habitualiter, etsi non actualiter exprimatur sub propriis verbis, quia illam potest accipere de futuro etsi non de praesenti, et sunt inter eos contracta sponsalia, non matrimonium.
Secundum quaeritur circa hoc. Ponatur quod iste cum illa exprimit verba consensus de praesenti, dicens, "Accipio te in meam," et illa bona fide respondeat, "Et ego te in meum," iste tamen mentitur et defraudat istam, quia non intendit dicere verum, nec contrahere cum illa nec consentit corde, sed dissentit corde; ad hoc profert illa verba ut extorqueat carnalem copulam; quaeritur utrum sit matrimonium, et utrum sit alligatus mulieri illae per matrimonium?
Quod sic videtur, quia Augustinus vult quod cum quis fraudulenter iurat aliquid sic iuramentum Deus accipit sicut ille cui iuratur intelligit. Ergo, similiter hic Deus istam promissionem sic accipit sicut illa cui promittitur intelligit. Ergo, sicut illam intelligit similiter istum teneri, sic apud Deum tenetur. Ergo, est ibi matrimonium.
Praeterea, Extra. De spons., Ex litteris , ibi dicitur quod cum alter non intelligit quod alteri proponit, debet cogi utrumque verborum illum sensum tenere, quem solent recte intelligentibus generare, et loquitur
c. 14, Tuae nobis, X, De despons. impub. IV, 2 (I, 678).
Cf. Lombard, IV Sent., Dist. 27 (ed. Quaracchi, II, p. 917).
Cf. n. 71.
Non inveni.
c. 7, Ex litteris, X, De spons. IV, 1 (II, 663).