Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956

p. 406

procuratori de latere illam voluntatem (add et per procuratorem) ad mulierem, et vice mariti recepitur(!) <recipit> mulieris consensum, et sic potest contrahi matrimonium inter absentes.

Quod ergo primo contra hoc obicitur quod non potest servari forma, dicatur quod de forma consensus sive de verbis exprimentibus consensum, possumus loqui per comparationem ad eum qui committit vel per comparationem ad eum cui committuntur. Primo modo non servatur illa forma, et sic procedit ratio; secundo modo servatur, quia etsi non per seipsum exprimit vir consensum suum, mulier tamen per procuratorem exprimit, et est ei mulier praesens si non corpore spiritu tamen.

Ad aliud quod non est idem tempus, possumus loqui vel de tempore quo verba procuratori committuntur, et sic non est idem tempus, vel de tempore quo procurator verba sibi commissa deponit et consensum mulieris vice viri recipit, et sic idem tempus; potest ergo sic inter absentes etc.

Consequenter quaeritur circa illud capitulum Quod vero sponsam, pro eo quod ibi tangitur quod ante carnalem copulam potest alter transire ad religionem nolente alio, et quaeritur utrum verum sit?

Quod sic dicunt plura iura, Extra. De conv. coniug., Ex publico, et habetur ad hoc XXVII, Q. II .

Sed contra. Inconveniens est ad quod sequitur inconveniens. Sed ad hoc sequitur inconveniens, scilicet quia si mulier transit ad religionem, potest ducere alium, quia absolutus est ab illa, argumentum, Extra. De conver. coniug., Ex publico , Ceterum, si ad religionem transierit, etc., ergo cum illa infra suum tempus probationis possit redire ad saeculum, Extra. De transeuntibus ad religionem, Statuimus , poterit assumere virum alium, et sic utroque manente in saeculo contingit eos aliis alligari, et primum matrimonium dissolvi viventibus coniugibus. Quod est inconveniens, quia si vis dicere quod remanens in saeculo non potest accipere coniugem usque ad annum, et expondenda est illa decretalis quae videtur dicere quod statim potest, ad minus hoc sequitur inconveniens quod remanens in saeculo sine sua culpa gravamen sustinet, cum cogitur expectare usque annum quod prius facere nolebat, sed ducere uxorem vel habere illam quam duxerat.

Cf. Lombard, IV Sent., Dist. XXVII, (ed. cit. II, p. 919).

c. 7, Ex publico, X, De convers. coniug., III, 32 (II, 580), and Decret. Grat. C. XXVII, qu. 2 (I, 1062 ff.).

c. 7, Ex publico, cf. n. 85.

c. 23, Statuimus, X, De regularibus et transeuntibus ad religionem, III, 31 (II, 578).

Cf. ibid.