Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 407
Consequenter quaeritur quia in illo capitulo et in sequenti tangitur quod post carnalem copulam potest alter transire ad religionem si alter remanens in saeculo det cautionem quod continebit, et quaeritur utrum sit verum vel non?
Quod sic, argumentum Extra. De conver. coniug. Praeterea uxoratus .
Quod non, XXVII, Q. II, Quia Agathosa ubi habetur pro inconvenienti quod cum per copulam carnalem facti sint unum corpus altera pars illius corporis transeat ad religionem, altera in saeculo remaneat.
Ad idem est, eadem quaestione, Sunt qui dicunt, Quia Agatho, Scripsit nobis , Extra. De convers. coniug. Cum sis, i et 2 . Pone etiam quod iste ducat per verba de praesenti, et iurent sibi super sacrosancta numquam se invicem dimissuros, tunc quaero utrum possit alter ante carnalem copulam nolente illa ad religionem transire? Similiter est casus si ambo possunt transire?
Quod non videtur quia licet unicuique renuntiare iuri suo, Extra. De regularibus et transeuntibus ad religionem, Statuimus , et argumentum De convers. coniug. Quidam . Ergo, licitum est quod iuravit. Ergo iuramentum de licito semper observare tenetur.
Contra, Semper licet melius facere et ad alteriorem statum ascendere, si fieri potest. Sed ante carnalem copulam licet etiam nolente uxore. Ergo, iurando contra hoc iuravit illicitum. Ergo, non tenetur. Ergo, potest transire.
Respondeo. Ad primum casum dico quod potest alter coniugum post consensum de praesenti transire ad religionem altero invito, quia adhuc post consensum illum est matrimonium imperfectum, et potest consummari per fortius vinculum, et hoc vel per carnalem copulam, vel per ingressum religionis secundum quod supra notum est in illo problemate, "Utrum carnalis copula sit de essentia matrimonii?" , in responsione secundi articuli illius problematis.
Quod ergo obicitur in contrarium dico quod ille qui remansit in saeculo aut reclamat et petit coniungere, aut non curat vel negligit. In
Cf. Lombard, IV Sent., Dist. XXVII, cap. VI—VII (ed. cit. II, 719 ff).
c. 1, Praeterea, X, De convers. coniug., III, 32 (II, 597).
c. 25, Quia Agatho, C. XXVII, qu. 2 (I, 1070).
Decret. Grat. c. 19, Sunt qui dicunt, c. 25, Quia Agatho, c. 26, Scripsit nobis, C. XXVII, qu. 2 (I, 1067—70).
c. 4, Quum sus, X, De convers. coniug., III, 32 (II, 579).
c. 23, Statuimus, X, De regularibus et transeuntibus, III, 31, (II, 578).
c. 3, Quidam, X, De convers. coniug. III, 32 (II, 579).
Cf. supra