Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 415
Ad hoc autem quod maritus eius possit promoveri non exigitur integritas mentis, quam illa non habet, quae cum praecedenti coniuge et cum isto in carnalem copulam consentit, et simpliciter consentit, sed solum exigitur integritas corporis, non continentia. Sed quando illam ducit, quia quod ille postmodum illam cognoscit non impedit quin promoveri possit; dum tamen virgo esset, id est integra corpore, cum illam primitus cognovit, et postmodum illam, si forte ab alio cognata est infra matrimonium, scienter illam non cognoscit (sic). Unde quantum ad iudicium divinum talis coniux simpliciter corrupta non iudicatur, sed non integra integritate quae exigitur ad aureolam. Iudicatur tamen integra et integritate quae sufficit ad hoc quod post mortem suam vir eius superstes post promoveri possit.
KILIAN F. LYNCH, O. F. M.
Christ the King Seminary, St. Bonaventure, N. Y.