Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956

p. 414

ritus, qui maris ritus exercuit cum illa eam carnaliter cognoscendo, de qua Dist. XXXIV, Vidua , et definitur ibi sic, "Vidua est cuius maritus mortuus est," Et copula talis viduae promotionem ad sacros ordines impedit, Dist. XXXIV, Si quis viduam . Secundo modo dicitur vidua communiter sive minus proprie, id est, a viro idua, id est divisa, id est cuius vir, id est iste qui cum ea contraxit sed eam non cognovit, mortuus est. Ex copula huius viduae nullus repellitur a promotione, Dist. XXXIV, Valentino clerico , Extra. De bigamo, Proprie debitum . Tertio modo dicitur vidua quae a marito vivente divisa est quoad carnalem copulam promissa continentia ab utrisque, ut sunt uxores presbyterorum apud nos, Dist. XXXII, Mulieres . Sic uxores apostolorum viduae dicebantur. Sic accipitur vidua Act. VI, "Factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur viduae eorum in ministerio quotidiano ." Sic et uxores illae decem Davidis viduae dicuntur II Reg. XX , "Cum venisset rex in domum suam in Ierusalem, tulit mulieres decem concubinas suas, quas relinquerat ad custodiendum domum, et tradidit eas in custodiam et alimenta eis praebens, et non est ingressus ad eas, sed erant claustrae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes".

Quod ergo dicit Magister de vidua primo modo ducta verum esset, sed de secundo modo dicta non dicit verum propter rationes in oppositum adductas.

Ad decretum ergo quod inducitur pro Magistro dicatur quod capitulum loquitur de vidua primo modo dicta. Aliter contradiceret causa XXXIV Dist., Valentino .

Ad aliud maior integritas et incorruptio exigitur in muliere ad hoc quod haberet aureolum quam ad hoc quod eius copula non impediat promotionem mariti sui, quia ad aureolam exigitur quod sit integra corpore vel ad minus quod numquam voluntarie corruptioni corporis sequenti de facto consenserit, quia si violenter corrupta esset etiam a proprio sponso in sponsalibus ante matrimonium contractum, propter hoc perderet aureolam. Et etiam exigitur cum hoc voluntas perpetuae continentiae, et sic integritas mentis exigitur.

c. 16, Vidua, Dist. XXXIV (I, 129).

c. 13, Si quis viduam, Dist. XXXIV (I, 129).

Cf. supra n. 115.

c. 5, Debitum, X, I, 22 (II, 147).

c. 19, Mulieres, Dist. XXXII (I, 122).

Acts 6, I ff.

II Kings 20, 3.

c. 20, Valentino, Dist. XXXIV (I, 130).