The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957
p. 64
BIBL. ESCORIAL Ç. IV. 2, ff. 21v—30v
[De sacramentis in genere]
Incipit Summa de septem sacramentis. Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma quorum <lege cujus> similitudinem gerit et causa existit. Hic datur intelligi quod sacramenta instituta sunt ad iustifican- 5 dum. Ideo non fuit sacramentum serpens aeneus, qui solum ad sanandum corpora erectus in Veteri Lege fuit; in Nova Lege, crux quae erigitur in ecclesiis in memoriam Dominicae Passionis; aqua benedicta quae primo et principaliter instituta est ad fugandum daemones sive daemonum temptationes, et contra carnis libidinem et venialia. 10 Causa institutionis sacramentorum fuit triplex. Una, ut esset medicina qua homo resurgere possit postquam lapsus est in peccatum ad quod de facili flectitur homo. Alia, ut assuesceret se humiliare Deo dum humiliat se inferioribus quaerendo sic salutem, ut in aqua quae non habet hoc a se sed a Deo. Tertia, ut per visibilia cognoscat invisibilia, scilicet, ut per 15 ablutionem aquae exterius, cognoscat ablutionem gratiae interius. In remedium autem peccatorum sacramenta voluit Deus conferre quam cito fuit peccatum, ut convinceret superbia Iudaeorum dicentium quod solo libero arbitrio poterat homo salvari.
[De sacramentis Veteris Legis]
20 Nota quod sacramenta Veteris Legis iustificabant quantum ad opus operans, quod erat ipsum immolare procedens a voluntate bona. Iustificabant, inquam, a culpa interius. Bona enim voluntas non compatitur secum mortale. Quantum vero ad opus operatum, quod erat aries immolatus, non iustificabant, nisi a paena, quae diminuebatur in illis qui 25 offerebant ex devotione. Si inveniatur quod non placerent Domino et nollet ea, intelligendum est ratione illorum qui offerebant ea Domino malo animo, ut ex timore, non ex amore.
Num. 21, 9.
Ex Guill. Altiss., Summa aurea, (ed. Pigouchet), f. 242v. cum 2—18 supra.
2 sacramentum est]character add. secunda manu 3 quorum sec. manu marg. 4—5 iustificandum]add. supra lin. tantum sec. manu 8 principaliter]aliter add. sec. manu 10 triplex add. s. manu 11 peccatum]actuale add. s. manu 15 In add. s. manu 16 peccatorum add. s. m. 18 salvari add. s. manu infra faciendo bonum et abstinendo a malo. Sed hoc ante peccatum, non post, quia tota natura humana fuit corrupta in peccato Adae, ex quo necessaria fuit medicina sacramentorum 24 qui add. s. manu marg. 26 qui add. marg. s. manu