The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957

p. 65

Nota quod Lex Vetus dicitur gravior quam Nova quia et quantum ex timore eam implebant. Magis puniebantur transgressores. Plura erant in ea praecepta. Etiam gravior quantum ad difficultatem carnalem 30 propter multitudinem praeceptorum quae dabantur tantum ad coercendum carnem, ut non comedere carnes porcinas et huiusmodi. Quantum vero ad difficultatem spiritualem gravior est nova, quia intelligitur spiritualiter quod Iudaei in pluribus intellegebant carnaliter. Nota quod ad non comedendum suffocatum sanguinem tenemur si spiritualiter 35 intelligatur, id est ut non effundamus sanguinem humanum, et non opprimanus impotentem. Si vero ad litteram, non tenemur, quia hoc fuit datum Iudaeis in onus.

Circumcisio est cauterium in carne factum, quo distinguitur populus conversus a non-converso. In carne dicitur quia non imprimebat charac- 40 terem in anima sicut modo baptismus. Hoc fuit sacramentum Veteris Legis, non quia institutum fuit in Lege, cum ante dationem Legis praeceptum fuerit Abrahae, sed quia cucurrit tempore Legis, et cessavit cum Lege. Fuit autem institutum ut circumcisio exterior signum esset interioris. — Per ipsam distinguitur populus Iudaeus a gentili — et ut 45 significaretur per ipsam, cultello octavo die factam, circumcisio qua circumcidamur a Christo ab omni paena et culpa in resurrectione, quae fiet in octava aetate.

Est in remedium contra originale. Efficacius enim mundabat quam fides parentum ante eam mundaret. Conferebat enim gratiam quantum 50 ad illum effectum qui est expellere peccatum. Quantum vero ad illos effectus qui sunt animam facere dignem vita aeterna, sicut elicere opera meritoria, ab ipsa non conferebant <ur>, nisi ex consequenti. Non enim potuit destruere peccatum quin anima sit sub alia forma. Haec nobilius sacramentum erat inter sacramenta Veteris Legis, quia delebat originale 55 peccatum, quod non faciebat aliud sacramentum.

Lev. 11, 8; Deut. 14, 8.

Lev. 3, 17; 17, 10—16.

Ex. Guill. Altiss., Summa aurea, ed. cit., f. 243v—244r. cum 20—38 supra.

Gen. 17, 10—13.

Ex. 4, 25; Ios. 5, 2.

Ex Guill. Altiss., loc. cit., f. 246r. cum 39—47 supra.

28 quam Nova s. manu add. 28 quia et quantum add. s. manu 29 implebant ex amore Nova add. s. manu 29 trangressores quam modo add. s. manu 30 ea Lege Veteri add. s. manu marg. 35 tenemur carnaliter add. s. manu marg. 47 Christo vel per Christi resurrectionem add. s. manu marg.