The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957
p. 84
Nota quod impedimenta matrimonii quaedam sunt substantialia, ut illa quae impediunt contrahendum et dirimunt iam contractum; quaedam sunt accidentalia, ut quae aliquando impediunt, aliquando non. Nota 695 quod sunt duodecim impedimenta, quae si praecedant matrimonium impediunt contrahendum et dirimunt iam contractum, quia reddunt proles illegitimas, et consensum coniugalem excludunt. Si vero sequantur non praestant impedimentum. Hoc notatur in versibus illis, etc. Nota quod coniuges non tenentur vicissem reddere sibi debitum quam cito 700 sint coniuncti, sed potest unus negare alteri ad tempus, quousque deliberare possit si ad frugem melioris vitae vellit se transferre.
Nota quod alter coniugum non leprus tenetur reddere debitum alii leproso. Similiter mulier existens in menstruis si vir exigit; tamen ipse peccat mortaliter si hoc sciat.
705 Nota quod in hoc sacramento est aliquid quod est signum tantum, sicut expressio verborum de praesenti, ut 'Accipio te in meam,'; signum et res, ut consensus interior, qui est res ratione expressionis verborum de presenti, quae illum significat; signum vero ratione intimae dilectionis sponsorum ad invicem. Res tantum, ut intima dilectio, quam exprimit 710 consensus mutuus. Aliqui tamen dicunt quod res tantum vel significatum est coniunctio Christi et Ecclesiae, vel unio naturae divinae et humanae, et verum est. Sed istud significatum est ab exteriori, aliud scilicet intima dilectio ab interiori.
KILIAN F. LYNCH, O. F. M.
Franciscan Institute St. Bonaventure, N. Y.
Notandum quod nihil habetur hic de decreto Concil. Later. IV de reductione graduum prohibitorum consanguinitatis (cf. Decret. Greg. IX. Lib. IV, tit. XIV, De consang. et affin., cap. VIII; Friedberg, II, 703), quamvis commemoratur apud Guil. Altissiodorensem, ed. Pigouchet, f. 293v, ac Guidonem de Orchellis, ed. Van den Eynde, (Franciscan Institute Publications, Text. Series n. 4), p. 215.
In versibus a S. Bonaventura citatis nominantur duodecim impedimenta: cf. S. Bonaventurae, IV Sent., Dist. XXXIV, art. I, q. II (ed. min., p. 754): "Impedimenta autem illa his versibus continentur, de quibus omnibus infra habebitur singillatim.
Error, conditio, votum, cognatio, crimen, Cultus disparitas, vis, Ordo, ligamen, honestas; Si sis affinis, si forte coire nequibas; Haec facienda vetant connubia, juncta retractant."
701 transferre]id est ad ordinem add. s. manu. 702 alii]licet add. s. manu 709 dilectio]quam exprimit s. manu.