The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957
p. 83
trigesimum in sacerdotem, nisi necessitas vel utilitas hoc exigit, et tunc sufficit si trigesimus est inceptus.
[De matrimonio]
660
Matrimonium est septimum sacramentum, quod quidem est legitima coniunctio maris et feminae individuae consuetudinem vitae retinens. 'Legitima' ponitur ad excludendas partes illegitimas; 'individuam vitae consuetudinem' ad differentiam alterius coniunctionis quae est ad cohabitandum, quae potest esse inter filium et matrem. Propter hoc 665 dicitur 'individua,' id est singularis, quae non potest esse inter alios. Non autem semper retinet individuam vitae consuetudinem ipsum matrimonium, quia propter contumeliam creatoris possunt coniuges separari.
Nota quod causae matrimonii quaedam sunt fimales, ex quibus 670 quaedam sunt necessariae, ut prolis propagatio, fornicationis vitatio. Secundum prolis propagationem dicitur matrimonium institutum ad officium; secundum tamen fornicationis vitationem in remedium. Et ante statum culpae fuit institutum tantum ad officium, post vero et in remedium et in officium. Utilitatis, ut caritatis dilatio, inimicorum 675 reconciliatio, et huiusmodi. Materialis, sicut legitimae personae, quae nullo iure contrahere prohibentur. In solis enim legitimis personis habet essentiam. Formalis, vero solemnitas quae fit in unione, ut scilicet fiat in facie Ecclesiae, et benedicuntur sponsus et sponsa. Hoc solum faciunt ad decorem. Efficiens, quae est consensus per verba de praesenti expres- 680 sus vel aequipollens, sicut per signa, et intelligitur hic consensus in copulam coniugalem. Sed copula coniugalis comprehendit cohabitationem, carnalem copulam, mutuum obsequium, mutuam potestatem corporis, quia vir sui corporis potestatem non habet etc.
Nota quod sunt tria bona matrimonii, scilicet fides, id est fidelitas, 685 quae est duplex, ut neuter coniugum transeat ad alia vota, vel alii misceatur carnaliter, et uterque reddat alii debitum. Prolis, id est propagatio prolis ad cultum Dei. Sacramentum, quod est quia matrimonium carnale figurat matrimonium spirituale Christi et Ecclesiae et humanae naturae et divinae. 690
Nota quod omnis cognoscit vir uxorem, supra in sexto praecepto.
Cf. Decret. Grat., Dist. 77, Cap. VI et VII; cf. etiam P. Lombardi IV Sent., Dist. 25, c. 7 (ed. Quaracchi II, p. 911).
537—558 ex Guill. Altiss., loc. cit., f. 285v.
Exstat Summa de praeceptis supra, eodem codice, ubi de sexto praecepto agitur; ibi tamen verba citata minime inveniuntur.
680 decorem] quod est prohibitum tempore Quadragesimae