Conflicts of Personality and Principle
by D. W. Whitfield in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 4 · December 1957–February 1958
p. 349
xisse si vero ad manus vestras adhuc pervenerint penitus ignoramus. In quibusdam continentur duo instrumenta sub signis Notarii nostri cum certis Summis debitorum nobis pertinencium per diligenciam Fratris Willelmi Botyler Ministri ordinis fratrum minorum in Anglia elinandum et secundum tenorem dictarum literarum cum earundem habueritis faciatis debitum complementum. In aliis eciam literis consimilia instrumenta Fratrem J. Oundelle eiusdem ordinis in Anglia concernentia consimiliter habentur super quibusdam, idem fiat iudicium in omnibus cum honore. Primitus tamen dictas literas de statu nostro et aliis germano vestro londonie per suam diligenciam vobis deferendas fecimus liberari: insuper vestram dilectionem intimius rogamus quatinus literas infraclusas Reuerendo patri intitulato, si ita fuerit in rei veritate, sicut asseritur nobis in Anglia, si poteritis personaliter liberetis sin autem per aliquem discretum virum ita tamen propter causas certas, nullo modo fiat per manus fratrum ordinis supradicti. Si forte, quod absit, contingat aliquem fratrem eiusdem ordinis, siue secularem quemcumque, de Anglia in concilio generali contra personam nostram, statum vel honorem quicquid attemptare, cum vnanimi assistencia Reuerendissimi in Christo patris et domini singularissimi domini Cardinalis de Vrsinis ceterorumque nostrorum amicorum in Curia eisdem aduersariis dignemini omnibus vestris viribus obuiare. Valeat vestra dilectio nobis cara in omnium salvatore qui vos semper dirigat in agendis.
Scriptum apud Newelonde in foresta de Dene in festo beati Gregorij, calamo festinante.
J. Episcopus landauensis.
Possibly the reading here should be terminandum, but the sense is the same in either case; certain debts are to be paid off by Butler who is now the legal, if not the rightful, head of the Province (cf. Franciscan Studies, xi, pp. 234—7).
Sic for easdem.
Further information concerning this friar is given below, p. 351 lines 12—13.
Sic.
Ms. guatinus.
The letter enclosed — to be passed on by Swann to Angelo of Siena if he is indeed Vicar General — is that which follows (letter iii).
Ms. statam.