Conflicts of Personality and Principle
by D. W. Whitfield in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 4 · December 1957–February 1958
p. 350
Letter iii (fols. 55b—56b: 12th March 1408/9)
Religioso viro Magistro Angelo de Senis sacri ordinis fratrum Minorum ut creditur vicario generali atque sacre pagine professori.
Salutem et sinceram in domino caritatem venerande Magister pro vestris solacijs nedum in Capitulo generali apud Monachum celebrato verumeciam in proprio conventu vestro natiuo apud Senis multipliciter nobis exhibitis pariter et ostensis vestre benignitati nobis predilecte gracias proferimus viscerosas licet diuina permittente gracia sumus ad Curam ecclesie landauensis ex gracia sanctissimi in Christo patris et domini Gregorii pape xij. juxta votum domini Regis Anglie iam promoti tamen nedum secundum habitum et hominem exteriorem verumeciam et interiorem zelum ordinis merito gerimus quantum cum quondam eramus ad omnes eiusdem ordinis vestri observancias arcius obligati et conferuencius domino gratulamur quo ut intelleximus amota ypocrisi multipliciter similata pravitate symoniaca F. A. de P. in capite paupertatis altissime constituti vestram discrecionem religiosam eidem prefici in singularem ordinis reparacionem, promotionem bonorum atque depressionem necessariam perversorum, huic cum deo teste nec liuore inuidio sed pura ducti consciencia desolacioni ordinis antedicti in prouincia Anglicana compassi ex quibusdam factis predicti F. A. de P. et suorum complicium vestre discrecioni de statu supradicte prouincie lamentabili significare compellemur prout in quibusdam articulis cedule infracluse insertis verius continetur: vestram paternitatem attencius requirendo sic tum exanimo velitis respondere et prout ex cura vobis commissa vos noscitis obligari, quatinus premissis articulis et eorum sequelis diligenter pensatis de remediis pro loco et tempore opportunis dignemini providere; et si vestre discrecioni (f. 56) videatur faciendum commissarios de dicta provincia constituere aliquos de subscriptis seu omnes vestra auctoritate plenarie fulcites et reformacionem premissorum excessum et consimilium coniunctim uel diuersim
The full date of this letter is given at the end by Zouche.
The Chapter General was held at Munich in April 1405.
Sic.
Ms. banorum.
Zouche seems to have concluded that, since Pereto had eventually persuaded him to resign the Provincialate, he was as much of a hypocrite as Butler and his supporters, who throughout the whole affair were the General's 'accomplices.'
The commissioners whom Zouche would have reopen the case of Butler's election will be seen to be all of his own party, whom Butler had removed from office after he became Provincial. It seems that Zouche is as reluctant to admit an impartial investigation as his opponents had been in 1404.