Some Fontes of the Commentary of Hugh de Saint Cher: William of Auxerre, Guy d'Orchelles, ...
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953
p. 120
I
The following question if placed by Hugh and by three others with reference to the sacrament of orders:
Guy d'Orchelles
Summa de Sacramentis, p. 178
Sed quaeritur utrum idem sit ordo sacerdotum Veteris Testamenti et Novi.
Videtur quod sic, quia sacerdos Legis hostiam offerebat verae hostiae significativam. Item, in suo sacrificio veram hostiam mytico intellectu videbat; ergo eandem veritatem in suo sacrificio videbat quam evangelicus. Ergo, non differt vetus sacrificium a novo.
Item, fidelis Synagoga idem est quod Ecclesia, sicut puella vestita eadem est cum nuda. Ergo idem est fidele sacerdotium Legis quod sacerdotium ecclesiasticum. Ergo idem est ordo, vetus et novum, sacerdotium.
Contra. Dicit Apostolus ad Hebr.: Translato sacerdotio, necesse est Legem transferri; ubi dicit Glossa quod translatum est sacerdotium vetus. Ergo non idem est sacerdotium vetus et novum.
William of Auxerre, Summa, f. 284v.
Quaeritur postea utrum idem sit sacerdotium V. Legis et Novae.
Videtur quod sic, quia dicit Apostolus: Omnes eandem escam spiritualem manducaverunt quam et nos. Ergo, eandem spiritualem hostiam obtulerunt quam et nos. Sed sacerdotis est offerre hostias, et idem sacerdotium spirituale habuerunt, et ita idem sacerdotium Veteris Legis et Novae.
Item, eadem est Ecclesia, quia una est columba mea. Non eadem numero sed eadem expresse similitudine dicitur. Sicut dicitur una fides. Ergo cum eadem fuerit Ecclesia in N. et in V. Lege, eaedem personae Ecclesiasticae fuerunt in V. et in Nova. Ergo iidem sacerdotes per expressam similitudinem. Ergo, idem sacerdotium.
Contra. Dicit Paulus ad Hebr., Translato sacerdotio, necesse est ut fiat legis translatio, i. e. legalium sacrificiorum. Promisit enim Dominus per David longe post institutionem Levictici sacerdotii aliud sacerdotium dicens, 'Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem' etc. Translatum est ergo sacerdotium V. et N. Legis.
With reference to the Summa of Guy d'Orchelles, the article of H. Betti, "Animadversiones in opera Guidonis de Orchelles" (Antonianum 24, [1949], 48-49) may be consulted.