Some Fontes of the Commentary of Hugh de Saint Cher: William of Auxerre, Guy d'Orchelles, ...

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953

p. 121

Hugh de Saint-Cher

Paris Bibl. Nat. 3075, f. 139va

Vat. Lat. 1098, f. 170v

Vat. Lat. 1174, f. 98va

Brux. 1424, f. 101va

Item, secundo quaeritur utrum idem sit sacerdotium Novi Testamenti et Veteris.

Et videtur quod sic, per hoc quod dicitur Cor. X, "Omnes in Moysi baptizati sunt in mare et nube et omnes eandem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eundem potum spiritualem biberunt quam et nos." Ergo eandem hostiam obtulerunt quam et nos. Sed offere hostiam tantum sacerdotum est. Ergo, idem est sacerdotium eorum et nostrum.

Item, Can. VI, "Una est columba mea," id est Ecclesia. Una dico unitate fidei, sicut dicit Augustinus, quod eadem est fides antiquorum et modernorum. Et Apos. IV ad Eph., "Unus Dominus, una fides, unum baptismum, unus Deus"; ergo idem est sacerdotium antiquorum et modernorum.

Item, fidelis synagoga idem est quod Ecclesia, sicut puella vestita et nuda eadem est. Ergo idem est fidele sacerdotium.

Contra. Heb. VII: "Translato sacerdotio, necesse est ut legum translatio fiat," id est, legalium sacrificiorum, Ut dicit Glossa, "Quod vetus sacerdotium translatum est." Ergo, non est idem quod novum.

Alex. of Hales

Assisi 189, f. 158d

Sed adhuc quaeritur utrum idem esset sacerdotium Veteris Legis et Novae.

Quod videtur eo quod eadem est hostia hinc inde signata. offere autem hostiam est sacerdoti appropriatum. Quod autem eadem, per hoc patet: Ad. Cor. X, "Omnes eandem escam spiritualem" etc.

Praeterea, in Cant. IV (sic), "Una est columba mea, unitate scil. fidei. Et loquitur ibi de fidelibus in V. Testamento et in N. Ergo videtur idem sacerdotium.

Sed contra. Ad Hebr. VII, super illud: "Translato sacerdotio, ubi dicitur quod vetus sacerdotium translatum est (in novo P) et novum manet."