Some Fontes of the Commentary of Hugh de Saint Cher: William of Auxerre, Guy d'Orchelles, ...
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953
p. 123
Praeterea, Vetus fuit secundum ordinem Aaron, cuius erat immolare animalia, novum est secundum ordinem Melchisedech, cuius ritus fuit vinum et panem offerre, ut habetur Gen. XIIII. De quo sacerdotio dicit David prophetante de Christo, 'Tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedech,' quasi diceret: Non secundum ordinem Leviticum. Ergo non est idem.
Item, Heb. VII. Manifestum est quod Iudas sit ortus Domini in qua tribu nihil locutus est Moyses de sacerdotibus; per hoc probat Apostolus quod Dominus noster non est sacerdos secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech. Ergo non idem est sacerdotium Veteris et Novae.
Quod concedimus. Unde, si aliquis de sacerdotibus Iudaeorum fieret Christianus, antequam possit fungi sacerdotio, ordinandus esset a capite. Non enim habet aliquem ordinem.
Ad id quod obicitur, scil. quod eaedem sint hostiae spirituales, verum est quantum ad fidem ex qua offerebantur et quantum ad signum, sed quantum ad mentem et rei existentiam non. Quia novum sacrificium efficit quod figurat, et continet verum agnum qui abstulit peccatum mundi; sed sacrificium Veteris non efficit quod figurat, nec continet verum agnum sed tantum signum.
Ad secundum dicimus similiter, quod eadem est fides et eadem Ecclesia, sed non idem sacerdotium. Sacerdotium enim non sequitur fidem, quod patet, quia haeretici sacerdotium habent sine fide, at Iudaici antiqui habebant fidem sine sacerdotio, scil. nostro.
Praeterea, ibidem dicitur, quod ex tribu Iuda natus est Christus, in qua nihil de sacerdotibus locutus est Moyses.
Quod concedimus. Unde, si aliquis sacerdotum legalium veniret ad fidem antequam fungeretur sacerdotio ordinandus esset a principio. Nullum enim habet ordinem Christi.
Nec sequitur si eadem hostia figurata sit hic et ibi quod idem sit sacerdotium. Identitas enim sacerdotii consistit secundum differentiam virtutis collatae. Collata autem est virtus sacerdotibus Novae Legis, ad virtutem verborum Christi prolatorum debito modo, transubstantiare panem et vinum in corpus et sanguinem eius, quae non est collata sacerdotibus Veteris Legis vel praecedentibus. Non enim erat ibi nisi signum in pane et vino, cum obtulit Melchisedech.
Similiter, non sequitur, si una est fides antiquorum et modernorum, et unum est caput per fidem hinc inde, scil. Christus, quod unum sit caput quoad potestatem ministerii, et ita quod sit idem sacerdos. Nam per caput ministerii in Nova Lege transfunditur gratia in membra, dico per verborum ipsius virtutem,